Latin
433.5 to 433.8
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 433.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Velut cum collegis si consultaueris, memineris, antequam referas consensum communem ex aequo &ex qui negotio praeest, &domino, post aegrum, si illi dominus sit, responsum dare: sed aliud atque aliud, pro personarum qualitate: atque ita tamen, ne discrepent. Non rem, quae finem consequi non possit, amplectaris, &neque perdifficilem, maxime apud potentiores, nisi paratis auxiliis, vtpote chirurgo, pharmacopola, astantibusque. Quod si res in contentione posita, &in principalibus domibus, si licet, omnine abstine: in eo enim) plus longe periculi quam vtilitatis. Si contingat in arte aberrare; morsque procul adsit, laeto vultu in bonum verte; auxiliareque rebus pertritis, vt ex hoc erroris paruitatem coniectet. Si immineat mors,) aegrotate te fingas, aut alio vocatum. Denique submittas qui affirment, plurimos eo medicamento sanatos, huic nimis sero exhibitum. Quod ad propria attinet, vnaquaeque ars suos sibi fingit mores: aelurinos medicina; leoninos militia; pinguentariorum paroninos, foeneratorum vulpinos; Magistratuum asininos; Regum aquilinos; vilium artium, &necessarium, vt cauponum, carceris custodum, supinos; tonsorum caninos; lenonum coruinos; eorum qui à secretis Principum sunt, viperinos; seruorum agninos. Duo praeterea maxima in hoc munere, tum etiam in publice profitendo, quae praeterire non decet. Vnum ad maiestatem, &interpretationem; alterum ad inuentionem ac affectus mouendos. Et ad maiestatem quidem: quoniam Mathematica gaudent incrementis, quod) minus decorum est, expolire, ac noua inuenire, &supperaddere oportet. Naturalia vero, Medica, &Logicas contemplationes expolire oportet, diuidendo singula, demonstrando, &exornando. Maximum autem opus est in diuisione, vt perfecta sit, &ad minima ordinata. Inde excultae illae orationes, minimo ambitu conclusae. Velut Petri Victorij in Poë tica, quae numquam cancellos exit. Admirabile tamen in his est, augere partes, vt quasi intumescant, &lificentur: quod Ciceroni primum, inde Demostheni conuenit; vt videatur peculiare facundiae munus. Affectus vero (mouere,) misericordiam, &metum praecipue, vt in Tragoediis: at misericordiam facile est etiam in fabula: metum autem non adeo, quod non sit de praesentibus, vt in actione; nec de veris, saltem vt in historia; in hac enim magis metuimus; magis autem de nobis. Oportet igitur &narrationem, &apparatum supplere in metum, tamquam de nobis, de praesentibus sit. Vt in Oedipo Tyranno Sophoclis.