# Opera omnia. Vol. 1 45

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/45

CAPVT XLVIII. Testimonia clarorum Virorum de me. Estimonia de me quàm nobilia fuerunt à quatuor inimicis. Primum à Matthaed Curtio viro clarissimo, dum à Senatu interrogatus de successore, respondit me optimum, & nulli negotio, aut expectationi imparem Aliud fuit à Delfino qui mihi concursor secundo loco erat, coram discipulis, & in fore coram me, dicenti cuidam, si ego discederem, Montanum venturum primo loco: & cum ego adiecissem, durius tibi negotium esset cum illo ambitus discipulorum perito, respondit. Quod ad primum, ego nemini vnquam cedam loco, etiamsi Galenus profiteretur: mihi autem honestius esse duco, si secundo loco tecum sim, quam cum alio, si priorem possideam: neque durius negotium cum aliquo futurum posse esse reor, quam tecum: cum quo fauoribus prim cipalioribus, & tota vrbe hac, & tot aliis illustribus viris, non potui impetrare, etiam liberatis mea gratia exulibus, vt trientem tuae scholae aequare potuerim. Camutius alter concursor, ibrum typis excussit, in quo grauiter queritur, Papiae, & aliis in Academiis, nomen meum citari aduersus Galenum: qui si non aliud esset, tot annis praemortuus, iure vel prorsus extincta inuidia, & tot authoribus illi subscribentibus, praeferri non cunctanter deberet: Prostat liber suus apud omnes. Sebastianus, Iustinianus, Venetus Praetor Pataui aestate anni M. D. xxiv. vir sapientissimus, & literarum humaniorum, ac Philosophiae Theologiaeque studiosus: & qui multis legationibus pro sua Republica functus fuerat, cum interesset publicae disputationi, in qua inter caeteros argumentatus erat Vincentius Madius. Brixianus (qui paulo post professus est Philosophiam publicè Ferrariae) vbi audiuit me disputantem post multos alios, rogauit quinam essem, cui quidam dixit, Mediolanensis, vocatur Hieronymus Cardanus; vbi absoluta fuit disputatio, iussit me vocari, & tota Academia praesente, inquit: Stude ô inuenis, quoniam Curtium superabis: cumque ego attonitus rei nouitate tacerem, subiecit, intellexisti ô inuenis: dico tibi, stude quoniam Curtium superabis: obstupuere omnes qui audierunt, & maxime quod non solum ex subditis illorum regni non eram, sed etiam ex vrbe non prorsus amica, ob bella quae inter illos, & principes nostros diu continuata intercesserunt At in scriptis, cùm multos alios testes, me huius relinquere non ignorem, hos ipsos quorum operibus honesta cum memoria insertus sum subiicere operae precium duxi, cùm vbique typis impressa prostent.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
