# Opera omnia. Vol. 1 453

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT CV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/453
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/453

Maxime huic negotio dabant operam, vt qui accederent ad infirmum, animum illius confirmarent, dicentes, vt non formidaret, quod omnino in tuto esset, etiamsi in extremis la boraret. Id qua ratione agerent, non poteram intelligere. Tandem animaduerti, haeredum esse consilium vafrum: qui seu procurarent illius necem, seu saltem quidem exspectarent, id agebant, ne aeger sibi timens co cogitaret de mutando medico, aut de insidia toribus abigendis, aut (quod magis referret mutandis testamenti tabulis; vt nullum sit maleficarum insidiarum majus argumentum hac importuna procuratione confirmand animi; quum auxiliis bonis, (vt ego obiiciebam, nesciens quo tenderent,) non tam forti animo aegrotantis opus esset. Explorator duplex: salienus, & coniunctus: is longe melior, quod non solum actiones, sed & consilia nouit. Sed potentium est, & Principum, inuenire qui velit personam & nomen proditoris (& plerunque non sine graui periculo) alterius caussa subire. Et speculatoris aut puer T est,) aut vir: Puer, non quiuis, sed callidus valde, & multa experiendo edoctus: minus suspectus est, & plura ei licent, sed iudicio inferior: Vir, vnus aut, si fidi, longe meliores, minusque suspecti; aut vt aliter ignoret: si vnus, aut omnino vilis sit, aut qui contemnatur, aut splendide ornatus: medij conditione, sunt magis suspecti. Communia omnibus, assidere procul, vbi praestolentur, nec videantur, nec tum surgere; post accelerare gradum, oculo, non facie, aspiciendo. Vbi via mutanda est, prope sit. Iuuat ad tarditatem, inspectio domorum, & figurarum, mictus, colloquia cum obuiis: ad celeritatem, illos morantes vt praetergrediaris, inaequalitas incessus, maxime in puero, etiam cursus, lusus cum la pidibus, cantus, imo & saltus: in viro suspiria etiam quasi excusant, &c Omnes hos non te, sed per amicum inuenire oportet. Quibus etiam optimum est (si tutum) per viam aliam eundo, necessario in eandem rursus redire: vt si sit in A, speculator in B, quum eum viderit, eat in D: ille in C: inde transibit ad H per G,) & occurrere speculatori quasi fortuito, quod si dum speculator est in E, non videt A ipse, & in FG, &c. Oportet igitur diligenter metiri gressum illius, vt illi se accommodet speculator. Quidam etiam mulieribus vtuntur; nec male. Plurimum enim absunt à suspicione. Est etiam insidiarum genus duplex, valde maleficum. Vnum, quum amicis tuis persuadent, non esse quod suadent, tibi noxium. Ita dupliciter obsunt: non solum te; sed amicos in tui iacturam inducunt; vt etiam tu merito illis irascaris. Aliud est, quum quod per ipsos factum est, tamquam vitio tuo contigerit, tibi imputant. Velut quum mihi Bononiae paucitatem discipulorum obiicerent cuius caussa ipsi erant, quum etiam violenter abducerent, & locum legendi atque horam occuparent; aliosque lectores inducerent.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
