# Opera omnia. Vol. 1 477

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/477
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/477

Eortunam reperire facilius est quàm accipere, Praeceptorum pere, accipere autem quàm retinere Necromantia nulla est, Alchymiam non esse credere praestat, ab infamibus igitur absti nete. De vobis ipsis, filiis, & coniuge nullam penitus apud alios mentionem faciatis. Res omnes, mediocris saltem momenti, scri pturae mandate, memoria enim fallax, & sic liberiùs aliis negotiis intendetis. Mundo & ornato, sed exigui sumptus vestitu contenti eritis Cauete ne taciturnitas sit cum periculo, aut cum iacturâ procacitas. Cauete scire ea, quae aequaliter fermè habent periculum tacendo atque loquendo. Nihil agite tanquam protinus morituri, nec certam spem vitae vobis praefinite. Sapientes ab operibus, non ex verbis, stultos autem ex vtroque iudicate. Beneficia & inclyta opera sunt propugnaculum iniuriarum Minima maximarum rerum sunt initia, ne igitur polliceamini facilè. Cùm loquimini cum aliquo malo, aut im probo, semper manus, non vultum inspicite. Nolite adhibere fidem literis sine nomine, vel à personis scripti dicentibus malum de domesticis, aut amicis, quia ab inuidiosis fingi solent Fortunam nolite inspicere, nec contemnere nec virtuti amicam existimare, nisi & illi vsu necessaria est. Mementote quòd beneficium beneficio, aut insigni iniuriâ rependi solet.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
