# Opera omnia. Vol. 1 484.1-4

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 484.1 to 484.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/484.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/484.1

Humanitatis enim partes sunt gratia mansuetudo, misericordia, iustitia, fides. Si igitu calamitatibus obuiam ratione non eamus, & in illis ordinem statuamus, nemo, (non te solum dico, felix esse poterit. In cunctis enim mortalibu ordinem quendam esse necesse est, vt in opibus primum prędia inde pecunias, post ornamenta demum domus supellectilem habere oportet. Cum ergo in re quatuor haec sint, filij, virtus incolumitas, & commoda: atque in modo toti dem, possidere praestantissima, optimè frui bonis, & ad vsum nihil deesse, atque eminere inter aequales: postquam nemini concessum est, cuncta & illibata, & ad culmen (vt dici solet) expleta habere, videndum est quaenam sint potiora: & quovsque detrimentum non impediat felicitatem: & quod sapiens oblatis frui debeat, & aduersis occurrere: nam si sensu solum diiudicare velis, mala duo sunt sanè, quae vitare non pos sumus: mors simpliciter, & senectus: quae si prę occupet, morte deterior habita est: si praeoccupetur iuuentae casus deploramus, velut Lucanus, & nostra aetate Petrus Crinitus. Igitu omnis felicitas cum consistat in bonis animi, corporis & fortunae, dubium non est (quod si or dinem constituere necesse sit) quin in anim bonis primum constituta sit: tum quia animus corpore, atque fortunis multo nobilior est, tum quia non percipientibus nobis nulla est felicitas. Percipimus autem animo: tum quia pars illa similis Diis perpetua, & quae à nobis auferri nequit. Collocabitur ergo, vt Epictetus docet in virtute atque sapientia: post in corporis bonis, scilicet sanitate, demum libertate: atque aliis fortunae beneficiis: hicque primus ordo; aliu est vt in rebus ipsis vt dixi (atque eas nunc exposuimus) deinde in ratione: ea constat prae sentibus, praeteritis atque futuris, praeterita s felicia sunt eorum memoria, vt dicit Epicurus nos delectabit: si aduersa comparabis ea prae sentibus: dicesque illud vt & Seneca Forsan & haec olim meminisse iuuabit Praesentia torquere non debent quia statim difluunt: futura multo minus, cum nihil sit ir eis tam certum quam quod nihil certum esse possit.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
