# Opera omnia. Vol. 1 484.5-7

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 484.5 to 484.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/484.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/484.5

Moueat te exemplum Maeragenis, vt refert Polybius, qui laesae maiestatis apud Aganthoclem Regem sanctissimum accusatus, ptus ac nudatus vt tormentis admoueretur, mullo intercessore, iussu Regis repente discessus est Redeo ad praesentium consideratione eum quibus caue vt recta ratione vtaris. Dixia felicitatem pertinere vt emineas inter pares: cum iure praestes quot sunt auxilia propria? emines eru ditione: quot legunt tua? omnia simul compone xlviij. annis es à medicina. Quis tam diu? quid si non aggressus? si intempestiuè subtractus? cui non regi inuides? cur non foeneratori, qui long minore aestu, & flagitio plura sibi parauit? aufer scelera: peius illis erit quam tibi: aut computa: & adhuc magis tibi quam illis. Num de falsa fama vis torqueri? de timore tutior esse debes, non solum quam antea sed quam illi; at non sum? tua stultitia premeris, securus saltem non sum? qui alius est? denique inspice huius mundi ordine nihil videbis abominabilius, aut nihil melius: vtrouis modo non vt quaeraris: si enim fato regitur cur doles? si prouidentia placa Deum: si casu gaude quod mente praeditus sis, aut te subtrahe, nim At viuere cupere? cur ob iucunda? puer, aut puella: perfectum fil. vel non flebile intelligere se quovis momento per vnam vocem, aut ge stum stultum. Care Persa posse fieri miseriorem? Quae nam tali vitae gratia habenda a

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
