Latin
CAPVT XXXIII
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 487
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi omnes mali nec fugere licet spem iniice: sed tamen bonum est cauere ocium, hirundinem, &polypum, proponasque, tibi finem potentem: hi sunt amot, &odium, &quo pauciora eo facilius celerius, melius, tutius maiorique cum vtilitate assequaris. In plerisque iuuat tacere non si placere non vis, aut speres submittere te, quid magnum putas, cum longè maiora nihil interesse docuerim? Verum plura, &magna me opprimunt, quibus non sufficio? vna ratio est, diuide in singuli pluribus simul innittere viis, &precibus vni, potentium authoritati, aemulos falles, &fallos amicos, si vbi minus spei est, magis vrgere videaris, sic nihil in accessu, primoque comparabis quòd omnibus fermè pro viatico est, stultitia, medela, improbitas: improbitatis quandoque stultitia: contumaciae &stultitiae plerumque, simulasse non numquam sufficit. Sic animi doloris dens aut vnguis, operis laruae. Cum procella saeuit collige vela, dimitte anchoras. Quibusdam profuit seruato temone totis velis sinere nauem ferri, Medium dimisso exiguo velo nauigare, id pluribus. In nonnullis non licet aperire nisi perfectè claudas. Prudentia fortitudo ἐυψυχία, vt tamen interim sufficias non prohibeo quin amicorum congressu, peregrinatione, venatione, alea, alto somno (ad illum faciunt frondes somnia) περίκομψοις, vino medicamentisque te munias. Et quamquam omnia aequo animo ferenda sint, de vita tamen ne id agas ex quo liberatus aliquid vt agas relinquatur, propter quod hilare viuere non possis Cum duo offeruntur ambo bona, sed quae sibi inuicem aduersantur, celeriter te praepara, connecte, tardè elige: si indiges optimum; si non tutum. Fuge odium contemptu, &ὀδηγέν. Seris borrago passae columbi naturales. Ἀληγορία verò crocus, rosa, stirax: interdum agaricum: praedictione in periculis si necesse est blanda. Quamquam vbi oculus alio respexerit parum verba profutura sint, satis ne noceant, cum omnino tacere nihil afferat auxilij, &ansam praebeat iniustis excusandi se. Porrò conditionis nostrae exemplum accipe: desiderium potus vini, à coena amor podicis: odium inuidi, quae dum vrgent asperrima, vsu praua, post rescipiscentibus paenitentiam afferunt aliis exitio. Ergo postquam omnibus datum est ea conditione nasci, vt temporibus, moribus, studiis locis paria semper subeant commodis incommoda: scire vnumquemque praestat, &ad cauendum, &eligendum, ac ferendum, noueritque, ἰχθίνους βδακη a fore vbi beatius viuere Dnpla contendas, alterutrum ergo subeundum est: DCXXI. sed ridebunt me. At quam parua sorditudo, pro tam pretiosa medulla! Iam ergo nihil restat nisi vt non incidamus in illud, difficile est docere sapientem. Iubila in tempestate, nescimus enim quid petamus; caue tamen &fer. Vitae De optimo genere. bis: nam ex tuo iure de cedes. Propterea quidam, forsan non adeò iniustè modo scirent finem imponere, (postque hic locus bonis &