Latin
489.5 to 489.6
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 489.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
imò nolenti, nequaquam vis est, quam vt alia fortuita ferre decet, fateor, melius aliquanto potiri voto, si non inter forcuita numeranda est. Et si ferre nolis conqueri licet, seu de magistratus iniustitia seu priuati insolentia nulla sanè iniuria est; &paruus dolor, vt etiam aliorum quae fortuito eueniunt, ac ab ipsa solum iactura existimandus, cum tua culpa omnino absit. Quin etiam minor plerumque quam caeteris in casibus, quanto maior est spes recuperandi. At iniuria est cum blandis verbis deceptus, &propria mollitie delinitus, in tua damna consenseris, hinc dolor, hinc lachrymae. At victus es? fortuna &vi: abest culpa, abest iniuria, ad numeranda aliis casibus: ille in manus latronum, alius piratarum, alius ex praelio in seruitutem ductus est, alteri improbus iudex contigit, quem tamen non elegerat: alij domus corruit: alij tempestas sata sustulit, haec omnia mala sunt, sed fortem virum non vrunt: itaque hoc tam graue malum, De optimo Vitae genere.