# Opera omnia. Vol. 1 49.1-4

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 49.1 to 49.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/49.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/49.1

Amici in aduersis auxilium, adulatores consilium fuerunt Malum bono, non malo medicandum Animos scio esse immortales, modum nescio Plus debeo malis Medicis quòd hostes meos perdant, quàm bonis quamuis amicis. Cum obiicerent me errasse in praedicendo, cùm essem cum aliis malis, & imperitis: dixi mirum fuisset, si cum essem inter illos, rectè praedixissem, aut aliud quippiam bene fecissem. Cum facturus es aliquid, cogita quo in statu eris cum egeris, seu eueniat, seu non. Homini praeclaro, viuendum vbi princeps degit. Amicos laeto vultu excipite, promerentur enim, inimicos vt sitis superiores. Qui scribunt incondita, similes sunt cruda deuorantibus, ob leuem voluptatem, graues molestias subeuntes Fidem hominum à commodo illorum metiare, si non sint omnino animo maiores ipsa re. Maximum in humanis est, terminum actionum inuenire. Homines nostra tempestate humanissimi quòd praesentibus & sensilibus solum inhaereant, impietatis, & ingratitudinis, atque imperitiae vno verbo damnati Similiter famulum amandaturus, tu mihi satisfacis, ego non tibi, propterea cogeris me relinquere. Dicenti cur cùm tu adeo sis sapiens, filij tui tam stulti sunt? Quia non ego adeò sapiens vt illi stulti Bene fortunati similes sunt pueris exilientibus è scalae gradibus: qui quanto à numerosioribus, eo laetiores, sed maiore periculo & ia ctura certant. Melius est centum dicenda praetermittere quàm vnum tacendum proferre Pueri sunt eatenus cogendi ad prompto respondendum, quatenus de aliis obliuiscantur non de interrogatis obiter respondeant. Roganti quid agatur Romae? Quod in Regia vrbium, & humanarum rerum An fuisti in carcere? vni an vis & tu ibi esse: alteri socordiori, quid egisti quo timeas Non sunt inserenda libris, quae finem non sunt consecuta, aut digna lectu. Cum callidè aliquid dicis, corticem profundiorem habere debes: cum ergo audis, & illum habere existima. In negotiis non vt in artibus generis cognitio quidquam iuuat, sed quantitatem scire oportet: Possumus enim prodesse Rhabarbarum exhibendo tertiana laboranti, etiamsi nesciamus quantitatem; at melius est tacere, aut non inuisere clientem, si modum in actione adhibere nesciueris. Lachrymae sunt Medicina doloris, & ira misericordiae, & necessitas maximè historia confirmata vtriusque.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
