Latin
491.6 to 491.8
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 491.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
tibi enim priuata vita splendida, literaria culta, publica religiosissima, administratio innocens, omnia prudentia summa &moderatione conspicua: vt si etiam liber ipse non satisfaceret, te tamen titulus eius habere patronum mereatur, &quanquam multa sint, quae à vitae tuae instituto ac omnium bonorum abhorreant; multa etiam aspera, auribusque tuis indigna: quaedam etiam crudelia, &à lenitate naturae tuae dissidentia: alia quae simplicitati morum tuorum minime conueniunt: non tamen effugere potui, quin in describendo hominum vitam omnia recenserem, praesertim cum eos in quibus haec sunt, dignoscere &cauere sapienti necessarium foret. Nam nec vnguentarij, nardum, myrrham, ac cinnama tantum habent: sed &grancolentia sagapena, galbanaque: nec Medici ad depellendos morbos solis vtuntur smaragdis atque margarius, sed viperis etiam &toxico. Itaque nec nobis vitio verti debet, si ea scripsimus quae non probamus: ac docemus, quae non laudamus. verum si quis illud nobis obiecerit Horatianum, Haec mihi Stertinius Sapientum octauus. Vel Euripidis illud, μισῷ σοφιστὴν ὅς τις οὐκ ἀυτῷ σοφός. l. i. Odi sapientem qui non sibi ipsi sapiens est.) Quis aegre ferat? aut admiretur? nam illud prorsus saepius accidit, vt qui alios velint docere, eadem in causa magistro ipsi indigeant. Nam &Galenus, qui tam copiose medicinam posteris tradidit, in semetipso de morbi natura aberrauit. ergo liberum de nobis sit vnicuique iudicium: cum liceat omnibus prodesse. eritque vel hoc saltem sapientiae testimonium, etiam si reliqua non assequeremur, optima voluisse. Vale.