# Opera omnia. Vol. 1 498

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, DE ONTINENTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/498
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/498

LID. A. nerantur, pontifices & sacerdotes, & augures statuerunt, quibus in rebus parerent, consultoribusque in rebus arduis vterentur, dumque illis absque contemptu, ad bella, ad reconciliationemque, ad creationemve Magis stratuum sapienter vsi sunt: prospera Romanis omnia fuere. At cum Ciceronis tempore ne Catonem eligeret Pompeius praetorem de religione mentitur: Caesar in Gallia Germanos praeter sacramentum caedit: Crassus aduersus auspiciis, dirisque tribuni expetitus, contra religionem in Parthos parat expeditionem: ipse Cicero augur auguria irridet suis commentariis de diuinatione, tum Deos ipsos, aduersa omnia reipublicae euenerunt. Vt etiam non solum vera, sed falsa religio in precio habenda sit. Etenim & Ariouistus, vt Dion & Caesar referunt, cum ante nouam Lunam, qua prohibebatur à mulieribus quae Baccho sacra facientes diuinabant, pugnasset, ingenti praelio victus, nihil penè praeter seipsum fuga seruauit. Nam filias duas & vxores, vel nece vel captiuitate amisit. Idem quoque accidit Appio Pulchro, dum in Sicilia spreta religione cum Carthaginiensibus nauali praelio decertasset. Ergo esse aliquam sapientiam cuius cultu non solum Dei placantur, foelices respublicae regesque successus iuberent: sed etiam illius auctorem quicunque sit, quasi Deum haberi ostendit oraculum planè illud de Lycurgo habitum. Ἡκεὶς λυκόσργε ἐμὸν ποτὶ πιὸν νηὸν. Ζηνì δίλος καὶ πασιν ὀλύμπια δωματʼ ἔχουσι. Δίζω ἢ δὲ θεὸν μαντεύσομαι, ἢ ἄνθρωπον Ἀλλʼ ἐσι καὶ μᾶλλον, θεὲν ἔλπομαι δὲ λυκόεργε. Venis ò Lycurge ad meum religiosum templum, Ioui charus & omnibus qui coelum habitant.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
