# Opera omnia. Vol. 1 5-2

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/5-2

CAPVT VI. De Valetudine. IN firmo statu corporis plurifariam fui, naAtura, casu, symptomatibus. Natura enim caput laborauit defluxionibus, modo ad ventriculum, modo ad pectus, adeò vt tum maximè sanum me existimem, cùm tussi raucedineque laboro: nam cùm ad ventriculum defluit, fluxum ventris abominationem cibi efficit: nec semel credidi veneno me tenta tum, sed post modum ex insperato salus redibat. Alia destillatio fuit ad dentes, per quam ab anno M. D. Ixiii. coepi amittere illos confertim, antea non nisi vnum aut duos. Nunc adsunt xiv. & vnus infirmus: sed qui diu durabit, vt reor, multum enim profuit auxilium. Cruditas praeterea & ventriculi imbecillitas. At ab anno Ixxii. supra, coepi cum aliquid plus comederim, aut biberim, vel importunè assumpserim, aut quod parum vtile ventriculo, laedi: Auxilium ex secundo de Tuenda sanitate docui. Adfuit & palpitatio cordis in iuuenta, haereditaria à qua prorsus liberatus fui arte medica. Haemorrhoides etiam & podagra à qua firmiter adeò liberatus sum, vt saepius quaesierim, non venientem reuocare, quàm cum aduenerit depellere. Enterocele item, hanc primùm contempsimus: postmodum à lxii. anno supra poenituit satis non obuiam iuisse, tum maximè cum animaduerti illam fore haereditariem à patre: In qua illud contigit admiratione dignum, quod cùm ab vtroque latere coeperit, neglecta in sinistro sponte, ac plenè sanata est: in dextro, dili gentius per vincula & alia curata, inualuit. Tom. I. Vexatus quoque perpetuò morbis cutaneis ac pruritu: modo his, modo illis. Inde anno M. D. XXXVI. (quis credidisset?) correptus flutu vrinae, & magno etiam, cum annis penè Xllaborem eodem, à IX.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
