Latin
524
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 524
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque nec iracundus, aut nimium cupidus, aut temulentus, vel in citatus, aut alio animi aestu laborans, dum vel vitio ipso detinetur, vel si plurimum eo laborat, sapiens esse non potest: quanto minus inconsideratus vel imprudens: sed temulentia &iracundia non dubie vultum pro affectu ipse ostendunt, vt merito Plutarchus iubeat, homines quotiens irascuntur speculum consulere. Quis rogo non irrideat Xerxem Hellespontum iracundia verberantem? aut Atho monti comminantem? vel Cambysem furentem sepelientemque pueros viuos alios passim occidentem, sanum dicat? Sed si tantum obsunt haec sapientiae quid porrò dicemus de stulti tia ipsa? est enim non leue stultitiae genus quoddam, quod sapientiam quandam aemula tur, velut cum vitia pro virtutibus exercent: rapiunt, vt mulctare videantur: crudeliter puniunt, vt iustos illos esse credamus: auari sunt, vt continentiores existimentur: disputant de rebus ignotis tanquam eruditi, multaque suae insaniae testimonia dum altercantur produnt. Quamobrem nihil tam sapiens vitabit, quàm vel vt de re incerta vel ancipiti vel ignota lo quatur Studebit taciturnitati, laudabitque il lud Xenocratis: loquutum fuisse poenituit saepius, tacuisse nunquam. In vestitu, risu, &ambulatione decorem seruabit: Nam his praecipue tanquam indiciis sapiens à stulto dignoscitur, vt Salomon inquit: non quòd haec ad rem ipsam plurimum conducant, quae extranea sunt: sed quòd sine iudicio &animi trutina recta, quibus maxime sapientia ipsa con stat, haec non possint reprehensione carere. Sed forsitan quis non immerito dubitabit, si sapiens à grauibus animi affectibus liber esse debet, nunquid licebit sapienti amare? cum amor &ipse furor quidam sit, vt Plato inquit &poëta Et nihil est, quod non insano captus amore Ausit. Vnde Plautus in Cistellaria amantium stultitiam planè describit Qui omnes homines supero atque anteco Cruciabilitatibus animi, iactor, crucior. agitor, Simulor, versor in amoris rota, miser exanimor Feror, differor, distrahor, diripior Ita nullam mentem animi habeo. Vbi sum, ibi non sum: vbi non sum, ibi est animus Quis sapientem in tanta perturbatione