Latin
525
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 525
Unproofread scanNot analysed yet
Sed haec praetermittamus, quandoquidem longiorem ea in re consum psimus sermonem, qua minime quisque indigere se putat: cum nemo tam excors sit, qui non seipsum optimis putet institutum moribus. Adeo enim omnes sibi placent, vt aliena vitia videant, cum longè absint; scelera pro pria, quae tam propè sunt, non agnoscant. Ve rumtamen operae precium duximus de morum institutione vberius loqui, quòd ea etiam vxorem, filios, seruosque instituere liceat. Nihil que tam prosit homini ad bene beateque viuendum, quàm morum sanctitas &animi virtus: indicio est, quòd plures in summa pauper tate foelices ac beatos vides, alios in regne miseros, ac tales, cui nec praesentem inuideas fortunam, nec futuram optes. Verum prudentiam ipsam quasi praetermisimus hoc consilio, quòd ad homines solum intendatur, atque ob id sapientiae humanae pars sit, non tota, sed maior eius portio. Illud igitur videndum nunc est, quonam pacto eruditio conducat, quomodoque facillimè quisque eam possit assequi Illud enim saepe dubitatum est, an ad foelicitatem eruditio prosit, siquidem apud Sophoclem Aiax inquit Ἐν τὸ φρόνειν γὰρ μηδὲν, ἥδιστος βιος. Τὸ μὴ φρονεῖν γὰρ, καρτʼ ἀνώδανον κακον id est Nihil sapere iucundissima vita, Nihil sapere malum admodum sine dolore Et sapiens ipse, Qui addit sapientiam addit &laborem. At verò Pindarus dixit. Δάντι δὲ καὶ σορίο Μείζων ἄδιλος τελέθει. Et rursus, Κουρότεραι γὰρ ἀπειράτων φρένες. Quasi dicat, doctorum virorum sapientia