Latin
529
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 529
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo cur in omnibus artibus ac rebus optimos quaerimus magistros, praeter quàm in excolendis moribus: num propter id, quòd homines lucro intenti, non ex moribus praesentem illius sentiant vtilitatem? aut quòd quisque vt diximus suos probat mores, cupitque filio sibi esse simillimos? at nec adeò morbosos vel imperitos aut pauperes, quòd haec mala illos latere nequeant, ob id magistris ad artes, me dicis ad corporis curam, eruditis ad disciplinas tradunt. Vitima de moribus fiet quaestio vt inquit poëta: &tamen vtcunque nobilium pueri, ὀδιωσι τοῖς τρόποις, i. serpentinis moribus instituuntur. Sed populi fex, plebs ipsa nullius boni conscia, quid mirum si honestatem, iustitiam, amicitiam, fidemque ignoret? Solum gulę &voluptati intenta, omnis boni atque decoris ignara, filios etiam sibi consimiles alat. Vnde tot tumultus scelerumque initium, &turpitudinis origo, vnde seditiones ac virtutum contemptus, &nobilitatis odium. Vt enim in vase quod subsedit est impurissimum, sic populi pars impurissima plebs est. quae tamen foeditas ob malam puerorum curam circa mores aduenit. Ergo non solum bene instituendi pueri, sed à praua institutorum consuetudine arcendi. Est enim in adagio, πρὸς κάρα καρίζειs i. aduersus Carem Carizas. tales simus quales sunt hi cum quibus versamur. Cauendum verò est, ne assuescant animi affectibus ac doloribus: id fit vindictae cupiditate: tum maxime cum adoleuerint. Nam de amoris consolatione librum adolescentibus seorsum scripsimus. At verò veteres, quibus studium fuit, rebus nomina accommodare, Eumenides di xerunt, quas Latini inferni furias, mentis ae stus, easque ex propriis effectibus cognominabant: ἐριννοὺς quasi mentis litem, τισο ἐνὴν ce dis vltionam μέγαιραν odium, ἀληκτὸ irrequie tam quasi vitam significantes: Ergo his verus infernus apud philosophos mentis aestus atqu tristitia. Sic igitur pueri assuescendi, vt omni eius fomes ex animo eradicetur. Prohibend etiam à prauis consuetudinibus. Sapienter enim vt inquit Valerius Maximus, Cretenses inimi cos suos illis tanquam pessimae seruituti deuouebant. Est verò radix totius oeconomia veneratio, atque ea non solum vxores in obsequio, sed etiam filios continet: quamobrem ibi difficillimae vxores sunt, vbi persuasum est, aequalem marito vxorem esse. Est enim veneratio inter amorem &metum media. Metus continet ciuitates, amor nec domesticos in fide retinere potest. Veneratio igitur media inter hęc rei familiari constituendae maxime idonea est quàm recte cum duos aequales deos fecisset Empedocles, hostes etiam inuicem constituit: amor Tom. I.