# Opera omnia. Vol. 1 53.1-4

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 53.1 to 53.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/53.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/53.1

nec prorsus integri, vel firmi: Tot insidiae, tot laquei, anus furaces aurigae ebrij, omnes mendaces, ignaui, infidi, & superbi: neminem habui adiutorem vnum semiauxiliarem: sexies vel circiter, ob tot incommoda, & errorem in victu, dormitum iens, credidi me non amplius surrecturum: ex his, bis eadem nocte periturum. Nondum testamentum quod vltimum esse volo confeci. Dices quomodo euadere licuit Dolor fuit Medicina doloris, opposui primum iram indignationi, & amori insano er ga meos, studia seria: mediocribus moeroribus, ludum lacrunculorum; falsas autem spes, & excogitationes magnis: non prandebam, sed res eo redacta est, vt mane sim contentus pomo vno cocto, vel xv. vuae creticae granis, absque vino, plerumque sine aqua, si alter vtrum valde modicè: nouissimè induxi mihi vsum qui placet, spero salutarem, ius album Galeni, atque in eo panem madefactum probè, & nil aliud: Coena tamen vberior. In omnibus, occurrit memoria libri de optime vitae genere: Recordabar quid acciderit filio Syllae, quem Caesar cum vxore, quòd esset Pompeij filia, iussit interfici: Quid Q. Cicero ni? Quid Marco fratris filia sine haerede mortua est, patre viuente, vnde insaniuit; filio quamuis superstiti, nullus aut filius, aut filia: ita infoelix Terentia omnibus suis superstes, cum suis centenis annis, cum coniugio olim tam florenti: O res humanas! Quid operibus Theophrasti tam pulchris atque vtilibus? Coena post longa experimenta pisces magni, leues, bene cocti: vt bene nutriant, facilè concoquantur & solidum praebeant alimentum. Cyprinos eligo, sed Romae desirantur: horum loco Passeres, & Rhombos, ac Lucios à dodrante ad sesquilibram: ac pisces leues, latos, aut etiam Triglas: Cyprinos non fontium, sed paludum (Scardeas vocant, ob causas alias enarratas deuito: ius verò betarum cum allio, aut Chamarum, vel Astacorum, vel Limaciarum cum lauri foliis viridibus, & loco betarum, sonchi, aut radicis cichoreae, boraginis folia sana, & radices pre acetario ferculo: vel loco vnius horum, vitellos ouorum, & recentes vt persaepe vno sim contentus.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
