# Opera omnia. Vol. 1 53.9

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT LIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/53.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/53.9

Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter. Deinde si deerunt necessaria naturae, mul ta patieris incommoda: haec scio mihi obiici posse: at non me latet multa dura videri & absurda, quae tractata secus apparent: vt etiam contra, alia mollia & vtilia, quae secus absurda sunt & dura. Et mihi cum hoc plerumque seruatur quantum satis est, ob illos quos dixi me admittere sufficiunt enim illi, & plus turba vtiles sunt, ac magis securi. cibus, sapientes pro stultis.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
