Latin
DE SAPIENTIA
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 533
Unproofread scanNot analysed yet
in quibus, insignes murales coronas duas, ciuicas octo: ad hoc, seruatos ex hostibus ciues produxisse, inter quos, C. Seruilium, magistrum equitum, absentem nominatum: &cùm ea quoque quae bello gesta essent, pro fa stigio rerum, oratione etiam magnifica, dictis aequando memorasset, nudasse pectus, in signe cicatricibus, bello acceptis, &identidem Capitolium spectans, Iouem deosque alios deuocasse ad auxilium fortunarum suarum precatusque esse, vt quam mentem sibi, Capitolinam arcem protegenti, ad salutem popu li Romani, eam populo Romano in suo dis crimine darent: orasseque singulos atque vniuersos, vt Capitolium &arcem intuentes, ac Deos immortales versi, de se iudicarent. Pro fuit hoc, in crimine regiae affectatae dignita tis, eò dum, vt non nisi, eo loco ex quo Capitolium spectate non liceret, damnari potuerit Ergo in hoc, Ciceronis oratione, antequam iret in exilium vti nobis necesse non est, si modo illius ea est oratio, tum praesertim cum homo ille, nullis legibus, omni in oratione magnificè vsque ad audientium taedium, seruatam semper rempublicam praedicaret. Vitiosa enim argumentatio est, quae tam aduersus praecepta nostra concludit, quàm pro illis. Verum illud forsan tunc populare erat atque Ciceroni amicum, quòd ab aequalibus suis improbabatur. Licet &interrogantibus, saepius de seipso dicere, quem morem Virgilius ac Homerus seruant, Alcinoum &Didonem prouocantes fingunt. At demum ad commiserationem sua mala referre, aut ad consilium capiendum, tantùm fas est: quamuis tot modis laudare seipsos liceat, verum non hoc tantum spectare debemus, sed modum potius quo quis etiam de se loquitur. Namque &Medicis impune, &causidicis, artificibusque opera sua laudare licet. Verum si id non directe, sed quasi ex transuerso atque sub inter rogatione, honestius ac maiore cum auctoritate fiet. Sunt autem modi quibus alia dicimus, alia significamus, plures: è quibus ironis praecipua est, qua poëtae, oratores, philosophique vtuntur: vt apud Virgilium En dextra fidesque Quem secum patrios aiunt portare penates! Quem subiisse humeris confectum aetate parentem Inde vide quid sequatur Non potui abreptum diuellere corpus, &vndis Spargere? non socios? non ipsum absumere ferro Ascanium patriisque epulandum apponer mensis? Ergo ironia iam non obscura est, quae prius