# Opera omnia. Vol. 1 543

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 543. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/543
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/543

ctum & totius orbis dominum reddit, quoc etiam aliàs diximus; & satis ex verbis ad illum de reipublicae gubernatione, in initio, intelligitur: sic Aristoteles, Alexandrum: nec oblitus est Rex illius beneficij, eius enim charitate omnes fouit Philosophos. Sic Alci biades & Xenophon, Socratis institutione, incomparabiles exercituum duces extiterunt: alter, inuictus semper: alter, fortunâ maiore, quàm patriâ. Sed iam de his qui in libera versantur republica dicamus Cum in reipubl. alicuius gubernatione, ciuis ad illius administrationem non ineptus, accedit, oportet illius mores, cum temporibus consentire: nam si dissentiant, vix boni aliquid perficere poterit: cum videamus etiam Caracallam Seueri Afri filium, quòd Getam fratrem occidisset ad imperij securitatem, malè periisse: Inuisus enim omnibus, populo scilicet, senatui, & exercitui, infirmum retinuit imperium, & oblatâ occasione, cum vita, breui amisit: quòd persuasum esset omnibus, illum qui in fratrem saeuiisset, etiam in alios futurum crudelem: cùm tamen ratio ea minime valeat; non eodem in aliis, quod in fratre existente periculo, scilicet imperij: Ergo, res magnae legibus primò sanciendae sunt: sed hic e rer patris fuit, qui inter illos diuisit imperium: caeterùm, quae aduersus consuetudinem temporum, nisi admodum periculosa extiterint, conseruanda à principe cum sint, quanto magis à priuato ciue? atque is foelicissimus erit, non solum ciuis, sed etiam princeps, cuius mores (velut de corporibus pro sanitate) aeuo illi ac regioni consentient. Sapientia autem in eo genere, summa ac inuiolata. Quòd si ad omnes respexeris, qui ad summum fastigium in sua republica peruene rint: tum ad Reges: videbis ita esse vt diximus. Quamobrem vt pro Rege, Alexandri gesta subiecimus, sic pro ciue in libera republica C. Iulius Caesar, aut Cato est imitandus: quorum, vt studia diuersa, ac penitus contraria; sic vterque in suo genere admirabilis. Vnde Salustius pulcherrimè eorum naturam ac mores descripsit, dicens: Sed mea memoriâ, ingenti virtute, diuersis moribus fue re duo viri, M. Cato, & C. Caesar, quos, quoniam res obtulerat, silentio praeterire non fuit consilium; quin vtriusque naturam & mores, quantum ingenio possem, aperirem. igitur his, genus, ętas, eloquentia prope ęqua lia fuere: magnitudo animi par: item gloria Sed alia alij, Caesar beneficiis ac munificentiâ magnus habebatur, integritate vitae, Cato: ille mansuetudine, & misericordiâ clarus factus: huic seueritas, dignitatem addiderat. Caesar dando, subleuando ignoscendo: Cato, nihil ignoscendo gloriam adeptus est. In altero, miseris profugium erat: In altero ma lis pernicies: illius facilitas, huius constantia laudabatur. Postremo, Caesar in animum induxerat laborare, vigilare, negotiis amicorum intentus, sua negligere; nihil denegare, quod dono dignum esset: sibi magnum imperium, exercitum, nouum bellum exopta bat, vbi virtus eius enitescere posset. At Catoni, studium modestiae, & decoris, sed maximè, seueritatis erat. Non diuitiis cum diuite nec factione cum factioso, sed cum strenuo, virtute, cum modesto pudore, cum innocente, abstinentiâ certabat: esse, quàm videri bonus malebat.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
