Latin
547
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 547
Unproofread scanNot analysed yet
Non igitur quenquam aggre diaris, ea parte qua tibi superior est: vnicui que aliquid deest, locum nudum tenta. In aliquibus literae desiderantur, in aliquibus iudi cium, aliis successus deest, multi sunt inor nati, alij inconstantes vel parum soliciti; Quis sine vitio dici potest? Vbi magnum discrimen apertum fuerit, sensim comparatio ineunda: semper enim comparatio, cuiusdam aequalitatis, magnaeque similitudinis, argumentum praebet. Et si, is, qui expugnandus est, talis fuerit, vt virtute excellat, tunc omnes machinae in eum, omnes doli, omnes conspira tiones intenduntur. Stultum enim est, crede re eum, qui falsâ opinione hominum, clarus habetur, diu coram vera virtute suum posse pristinum gradum retinere. Eiectis igitur illis qui verè sunt sapientes, conandum est vt caeteros tui simillimos vincas. Ergo in hoc non parua opus est diligentia, atque primò, vt vitio omni careas, ac principaliter, varie tatis ac inconstantiae studio. Namque illud vulgatum, verum esse credunt, quod scilice Pluribus intentus, minor est ad singula sensuInde fides abrogatur, non solùm ab aemulis, sed etiam à populo: nec minor iactura inconstantiae morum, ne te illum esse dicant Sardum Tigellium, de quo Horatius. Nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui Currebat fugiens hostem: persaepe velut qui Innonis sacra ferret. habebat saepe ducentos Saepe decem seruos: modo reges atque tetrarchas, Omnia magna loquens, modo sit mihi mensa tripes, &Concha salis puri, &toga quae defendere frigus Quamuis crassa queat. decies centena dedisses Huic parco paucis contento, quinque diebus Nil erat in loculis. Noctes vigilabat ad ipsum Mane, diem totum stertebat. nil fuit vnquam Sic impar sibi Alter notatur Priscus ab eodem, Sic iuuat repetere. Saepe notatus Cum tribus anellis, modo laeua Priscus inani, Vixit inaequalis: clauum vt mutaret in horas, Aedibus ex magnis subito se conderet: vnde Mundior exiret vix libertinus honeste. Iam moechus Romae: iam mallet doctus Atheni. Viuere, Vertumnis, quotquot sunt, natus iniquis. Quid malum? quae amentia? dicunt hic, nam