Latin
549.5 to 549.8
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 549.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
In his certè, vbi iudicium solùm habent artifices, atque in his vulgus, nullam habet autoritatem, velut Architectura, Medicina, Militarisque disciplina. Nam de his cerdonibus &fabris ac rusticis nullum permittitur iudicium. Multi igitur cum in vnum conspirauerint: si cedit loco, deiectus est; si resistit, nec tamen vincit vnus, plures: cum que etiam vicerit, si res male cedat, euentus in illum retorquetur: Et quamuis doctissimus sit quicunque pluribus repugnat, vulgi iudi cio insanire videtur. Sed si ars ipsa conspirationem non admittat, velut pictura, plastica musica, fabrilis, tum fullonum, indusiario rum, ciniflonumque artes, in quibus vnicui que extra artem iudicium relictum est: assi duitas, pro sapientia subiiciatur: Haec adeo ab ambitionem, grata potentibus est, vt in manifestissimo etiam eruditionis &excellentiae artificum discrimine, deteriorem tamen praeferant meliori. Ergo diligentia plurimum valet, non solum apud reges, sed ciues ipsos: &ea pro excellentia opificis ha betur. Extremum tandem est, vt ostendam quonam modo sine scientia se scire, possint ostendere, idque duobus modis fieri solet: primum vt generalia quaedam dicta memoria teneant, eaque vicissim ac alternando, vt maxime proposito conueniunt, recitent: altero vt verbis ambiguis vtantur, velut in medicorum interrogatione, cum non sat tenean memoriae, quid propinauerint aegro, quasi non succurrente rei nomine interrogant, an rem illam acceperit: illi existimantes recte interrogare, quamuis rem ipsam non exprimat, respondent accepisse quidem, sed non purgasse, aut amarum fuisse: tamen sic in memoriam reuocat medecinam propinasse: ecce quàm leui solertia, magno suo stupor impudentique negligentiae succurrit: &tamen hac sapientia hominum vitam tractant, requiruntque mores &cultum aegri ab eo, qui quod dederit nec mente retinet: Quonam pacto dies ac tempora &genus &causas &symptomata morbi ille nouerit, qui nec recordatur hesterno die quid iusserit dari? Cum verò an periturus sit aeger interrogant astantes, respondet callidus, morbum quidem non vacare periculo, multaque adducit verisimilia: Si tamen succedenti die critico (sic enim vocant iudicij dies) aliquid effluxerit, sanitatem polliceri; à cuius spe non multum abesse nisi nouum aliquod symptoma superueniat: Atque in dies producendo praedictionem modo vnum modo alterum causando, eo perueniunt, vbi vel salus vel pernities adeò manifesta est, vt puerulum nec latere possit: tunc commemorant, quaecunque in eam partem praedixerint, obliteratis reliquis, eaque tam bella praedictione, tamquam cauti ac prudentes, nec leues plus sibi gloriae vendicant, quasi vniuerso Galeno euoluto quicquam clare protulerint.