Latin
56.6 to 56.7
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 56.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
In primo de lu do latrunculorum, in secundo de ludis fritilli, in tertio de ludis, vt dicunt chartarum, in quarto de aleae ludis: ostendi ludos quadraginta, dolosque qui in eis fieri solent, rationes vincendi Arithmeticas, adeo admirabiles, vt multi qui librum legerint, nobis ex hoc in se riis rebus fidem haberent, industriam &miram artem admirantes. Interim verò Grammaticae &Dialecticae operam dabam. Anno igitur eodem cum sequente, duos libros scripsi, Commentaria super Posteriorum primum Aristotelis, magnitudine Salustij, attamen non absolui: ea cum Octauiano Scoto commodassem, tum aliis, nescio quomodo exciderint, puto tamen absque dubio superesse, Scripsi &contrarias Aristotelis &Auerroi in dialecticis sententias, qui liber Terentij magnitudinem aequat, Contradictiones circiter ni fallor centum, vel plures etiam; est nunc apud me &exemplar. Medicus quidam è nostris exscribi curauit, quod apud illum est, ita xxiii. &xxiv. annus peractus. Inter ludos &voluptates est xxv.