# Opera omnia. Vol. 1 56.6-7

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 56.6 to 56.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/56.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/56.6

In primo de lu do latrunculorum, in secundo de ludis fritilli, in tertio de ludis, vt dicunt chartarum, in quarto de aleae ludis: ostendi ludos quadraginta, dolosque qui in eis fieri solent, rationes vincendi Arithmeticas, adeo admirabiles, vt multi qui librum legerint, nobis ex hoc in se riis rebus fidem haberent, industriam & miram artem admirantes. Interim verò Grammaticae & Dialecticae operam dabam. Anno igitur eodem cum sequente, duos libros scripsi, Commentaria super Posteriorum primum Aristotelis, magnitudine Salustij, attamen non absolui: ea cum Octauiano Scoto commodassem, tum aliis, nescio quomodo exciderint, puto tamen absque dubio superesse, Scripsi & contrarias Aristotelis & Auerroi in dialecticis sententias, qui liber Terentij magnitudinem aequat, Contradictiones circiter ni fallor centum, vel plures etiam; est nunc apud me & exemplar. Medicus quidam è nostris exscribi curauit, quod apud illum est, ita xxiii. & xxiv. annus peractus. Inter ludos & voluptates est xxv.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
