# Opera omnia. Vol. 1 563

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, DE SAPIENTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/563
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/563

Actum hoc, me in ea ciuitate moram ducente; res publica & omnibus nota fuit: tamen, & lege age, & si dignus esset frater supplicio. Alius, cum vxorem formosam sed moechan haberet, vocem spargit, illam animo per noctes linqui, conclamat ancillas seruosque, illa vt dormiebat, nihil sensisse omnino se aiebat. ille, detectam, (nam hiems erat) frigidam ostendebat domesticis. cum bis aut ter hoc fecisset, serio rem agit, strangulat, cumque infrigidari iam sensisset domesticos inclamat, adueniunt, de more frictiones admouentur, non reuiuiscit: vocantur medici, attonito morbo detineri existimatur, omnes medicae machinae admouentur: tandem fabula peracta est, traditur vespillonibus. Ergo demoniacae sapientiae quatuor capita sunt vel vt scelus perpetres, Vel vt vanis rebus incumbas Vel vt rem non malam, malo tamen modo quaeras, aut vt decipias. In primo genere sunt incendia, furta, latrocinia, venena, caedes, incestus, & penè quaecunque ad ius Areopagitarum Athenis pertinebant. In secundo verò, vaticinandi modi omnes, tum philtra ac ve neficia quae solis verbis fiunt. In tertio, praecantationes, veneficia, philtra, idolorum sacrificia. In quarto Alchymistica, falsarij atque lusores, qui adulterinis etiam pecuniis operam dant. Ergo primi generis omnia iam diximus: nam turpe esset ea docere, quae omnino boni in se continent nihil: nimium est, quod docuimus, ad augendam Principum securitatem: de aliis autem nunc dicemus. Ergo cum omnia imperia omnesque leges alique diuinandi genere vterentur, vel, vt sanè, illi crederent; aut vt militum animos & ciuium, ad ea quae vellent, flectere commodius possent. Harum prima diuinatoriarum Magia, & tanquam mater fuit: Conantur persuadere Magi, collo appensa vel sub lingua detenta, diuinationem facere, quandoquidem & mens, in pluribus per se possit diuinare, tum maximè in infortuniis iuxta poeticum illud, Mens praesaga mali; res ipsa, haud esse non potest; sed quibus hoc fiat, scire, hoc opus, hic labor est. Affirmant linguam vpupae collo suspensam, vel lapidem Hienae, vel cor ranae viridis, vel smaragdum sub linguâ retentum, hoc praestare autor tantae vanitatis Zoroaster, Democritus vt alias diximus eam auxit: nunc etiam non desunt, qui orbem fabulis coinquinent. Anthropomantia huic proxima est, vsus est ea Heliogabalius: exta puerorum quos pro victimis iugulabat, inter impia consuluit sacriLib. I V ficia. vanitatis artis, argumentum praebet exitus illius, cum crudeliter excarnificatus, occius in latrina insepultus iacuerit, abrogatis ex toto, publicè omnibus illius actis. Necromantia affinis illi est: haec antiqua & ab Homero celebrata. Libet autem illius artem paucis describere ex lib. 2. Ἐνθʼ. ἱερεῖα μὲν πριμίδησεύρυλοχός τε Εἴχεν. ἐγὼ δʼ ορ ὀξὺ ἐρυσάμενος παρν μήρου Βίθρον δρυξα ὅσοντέ πυγῆσιον ἔνθα καὶ ἔνθα Ἀμν αὐτῷ δὲ χρὰς χέο μὲν πατινεκύεσσιν. Πρωτα μελικρήτῳ μετέπειτα δὲ ἥδεῖ οἵνῳ Τὸ τρίτον αῦθʼ ὕδατι. ἐπι δἄλοιτα λευκὰ πά. λυνον. Πολλὰ δὲ γουνουμην νεκύων ἀμενηνὰ κάρὴνα, Ἔλθων ἐν ἰδακὴν στειρὰν βοῦν ἥ τις ἀρίστι φέξειν ἐν μεγάροισι πυρῆντʼ ἐμπλησέμεν ἐθλων.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
