Latin
564.1 to 564.4
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 564.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
i. Ibi victimas Perimedes &Eurylochus tenebant. Ego autem ensem acutum trahens de femore. foueam fodi cubitalem in omnes partes, circa ipsam autem fundimus inferias omnibus mortuis. primum de mulso, deinde de vino, tertio de aqua, deinde albas farinas commiscus. Multum autem venerabar infirma mortuorum capita, si aliquando in sterilem Ithacam rediissem, me domi optima boue sacrum facturum esse, &rogum bonis impletarum. Tiresiae autem praecipuo me nigram ouem sacrificaturum esse, quae in nostris gregibus esset praestantissima, postquam autem claudis procibus mortuos precatus sum. Deinde pecudes excoriaui, &in partes secui, in foueam fluebat n ger sanguis. anima autem ex Erebi mortuorum defunctorum congregabantur, puella innupta, puelli, senes arumnosi virgines tenera, adhuc recentem luctum sustinentes. Vnde Homerus, verisimiliora Virgilio confinxisse videtur: audaciores posteriores, inter quos Euripides, iam &ipse Herculem ab inferno reducit viuentem, vt ille Aeneam. Circumferuntur in hoc genere sub Salomonis nomina, libri conficti, &Petri Apponensis celebrati hac arte, quos pater meus expertos se fuisse refert, inanesque &nullius vsus: nam ipse publice fatebatur daemonem habere familiorem. Ego, nae illum arguam mendacij, iam verò multa, per triginta annos expresse de futuris predicebat. Habet autem haec ars tria alia capita Oraculorum scilicet, inter quae clarissima Dodoneum Delphicum, ad quod Graeci passim concurrebant: atque Ammonis, insigni mendacio Alexandri, celebre: Pythonum est aliud genus: vbique tamen idem modus; euocari creduntur seu mortui, seu spiritus immundi: Hos sacra scriptura commemorat, non solum apud Iudaeos clarâ historia, Saulis Pythonissam consulentis, euocantisque Samuelis manes, sed &in Apostolorum historia, dum Paulus illam mundauit à spiritu. Engastrimythi olim, qui postea Euryclei ab autore vocati sunt, cum prius à ventre nomen haberent. Vnde Aristophanes in Vespis, μιμησάμενος τὴν ευρυκλέους μαντείαν καὶ διίνοιαν. imitaris (inquit. Euriclei vaticinium &mentem. Sed ab Fngani nono mense, videre posse. Refertur Didium strimythis Pythones differunt, quòd Pythoni Iulianum Imperatorem, Mediolani oriun bus, vox ex lingua prodit, Engastrimythis audum, qui ante Septimium Seuerum regnauit, tem, è ventre ipso immota lingua: quòd Rhohoc diuinandi genere vsum, cunctaque quae diginae Ioannae accidisse per multos annos ei successerunt, ad vnguem vt dici solet, praeuidisse.