# Opera omnia. Vol. 1 57

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, LIBELLVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/57

In Saccense oppidum me contuli, quo anno ad mei institutio nem, librum primum inchoaui vagantium morborum, cum duobus sequentibus annis reliquos penè perfecerim: nam liber terrius absolui non potuit. Magnitudo vt epidemiorum Hippocratis, materia de morbis est, tum miraculis, quae circa illos acciderunt. Constitutiones temporum enarrantur, quaeve illis successerint, atque vtinam melius librum tertium absoluissem, adiunxissemque alios. Sed per idem tempus, rogante amico, librum de re venerea condidi: tum librum alium sponte Chiromantiae, quos ambos vrina felis corrupit Inde succedente tempore ambos instauraui: sed librum de re venerea perficere non potui. Porrò Chiromantiae, Coclitis libro fermè aequalis est: Adiutus autem sum lecto libro Francisci Syrigati non parum, quòd ille multa collegerit experimenta, quae nondum in lucem prodiere. Sed illo tamen mihi magis pro fuit methodus ipsa diuidendi, quam ex Galeno didiceram: vt libri ordinem, & facilitatem ac perfectionem assequerentur. Liber tamen de re venerea, Paradoxa Ciceronis non superat. Moris autem fuit nobis, vt quoscunque qui in arte aliqua scripsissent, prius legerem, quàm in eadem quicquam componerem Per idem fermè tempus & ad annum vsque xxxi. duos libros magnos composui: alterum Aetij magnitudine, de Medicinae regulis, in quatuor distributum. In quorum primo diffinitiones morborum omnium, & signa disposui, in secundo praedictiones & causas eorundem, in tertio curam simplicium morborum, in quarto compositorum: quòd plerunque compositi morbi, contrarias habeant causas Medicumque distorqueant, eoque magis diligentiam illi praeter reliquos praestiti, quòd nemo ad hanc vsque diem de his scripserit, nisi consulendi causa. Reliquum in quo Medicinae sententias contrarias, quotquot inuenire potui, vnà collegi Graecorum, Arabum, Latinorum; hae autem fermè quadringentae magnitudo libri vt Conciliatoris. Inde discedens anno xxxii. in oppidum Gallareate m contuli ob Medicorum Mediolanensium resistentiam, ibi tres libros construxi. Primum de fato, quod bis iam scriptum, nec tamen dignum editione, Terentij magnitudine; primum exemplar, apud Archintum Episcopum est, quod etiam longe minus eo, quod apud me est: ostendi autem ibi contra Alexandrum, quod solet dici, Ducunt volentem fata, nolentem trahunt. Alterum de Astronomicis iudiciis, in decem libros diuisum, magnitudine Firmici, imita tus Ptolemaeum in decimo: exempla ducentarum geniturarum adiunxi: nam plures prius erant, verum vt post dicam earum numerum minui. Tertium librum ad libri de occulta Philosophia Agrippae confeci imitationem. Videns enim illum tam pulchrum inuentum, vana, & mendaci historia foedasse, visum est, vt eiusdem argumenti, sed veris collectis experimentis fabricarem, quem quoniam maior esset Strabonis libro, post in tres diuisi docui autem, vires, naturam & miracula ib elementorum, stirpium, metallorum, lapidum, herbarum, animalium, volucrum, artium, di sciplinarum, curam animalium, veneficia, Al chimiam, decorationem; nec vlla in parte mihi magis placui. Porrò cum initium illi dedissem anno XXXII. vix finitus est anne XXXXII.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
