# Opera omnia. Vol. 1 58

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, LIBELLVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/58

totiens mihi occurrit, quod adde rem: quater autem scriptus est ad hanc vsque diem. Inde post menses XIX. quibus ib mansi, annum agens XXXIV. in patriam re uersus sum, Archinti Episcopi persuasione, in cuius gratiam libros iudiciorum Astronomicorum fabricaueram, coepique simul profiteri Arithmeticam, Geometriam, Astrologiam. Conscripsi igitur in nouem mensibus, quibus legebam libros decem de circulis Sphaericis, octo autem erant absoluti, & totam circulorum rationem continentes: nonus continebat tabulas, quas nuper inchoaueram. Feceram & dimidium decimi, de ponderibus & vmbris tractantem, cum ecce amicus ostendit tabulas eiusdem vsus, loannis de Regio monte: tum Gabriel Arator quinque libros eiusdem auto ris de circulis; tantundem igitur contristatu de his, quantum laetatus de tabulis, quòd non leuem à me laborem sustulissent: seruare tamen librum meum decreui, quòd plures longè propositiones contineret, quàm Monteregij liber, quodque propositionum ex Euclide nuncupatarum numerum contineant, qui in Monteregij, quòd morte praeuentus perficere nor potuit: deest tum verò tabularum modus, vt ad compositionem longe difficilior: sic ad operationem longe aptior est. Euclidem igitur, hic liber magnitudine aequat; si tempus non deerit, addam quae in Monteregij libro desunt, & ex duobus vnum perficiam, titulum illius relinquens nomini: etsi vtriusque argumenti nitium dedit Geber nobis. Eodem tempore libellum de circulis scripsi, ad imitationem Campani, magnitudo vt Paradoxarum Ciceronis: materia est de motu in circuli periferia illorum mobilium, quae temporibus statis mouentur, seu commensurabilibus actu, seu potentia prima vel superficiali, secunda ve solida. Scripseram & antea: sed annum non teneo, libros duos: alterum de pituita, quòd eo morbo diu laborauerim, magnitudine Actuarij, alterum de peste quae anno à salute vigesimo septimo supra millesimum & quingentesimum villas vicinas inuaserat, magnitudine Academicarum quaestionum Tullij Sed ad ordinem iam reuertor, cum hi libri nunc apud me absoluti sint. In fine XXXIV anni, dum cessationis tempus esset, libros tre composui. Primum super primum ac septimum Geographiae Ptolemaei librum, magnitudine Tusculanarum quaestionum Ciceronis, alterum super Sacrobusti de sphaera librum, magnitudine libri de Bonorum finibus. In quo multas à praecedentibus expositoribus praetermissas difficultates, aut male terminatas al solui: hi duo apud amicos sunt, quod mutuo iam saepe illos commodauerim aliis. Sed tertius fuit elementorum super Euclidem, hic primo exiguus, ac quasi contemptus, sub ad uentu Ioannis Collae Mathematici superauctus à me, ac inde in tres libros diuisus: inde in septem, post in nouem, perpetuis tandem augmentis in quindecim euasit, & nunc est apud me absolutus: magnitudo illius vt elementorum Euclidis, propositiones nouiter inuentae, plusquam quadringentae.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
