Latin
59.22 to 59.25
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 59.22-25
Unproofread scanNot analysed yet
Interim animaduerti, lectis libris de consolatione, me nihil de amantium cruciatu dixisse. Protinus igitur libellum de amantium consolatione, secunde libro de consolatione iam edito, aequalem edidi: quem aliquot ostendi amicis: inde denue immutaui. Edidi eisdem diebus, librum de animi immortalitate, sub exercitatione Graeca lectionis, Terentij magnitudine. In quo ostendi, Philosophorum omnium, ac legum, de immortalitate animi: vno Alexandro excepto, ab ipso Pherecide inchoans, eandem fuisse sententiam; docui &ibi causas daemoniacorum miraculorum, &vatum, vt ad naturam referri debeant. Praesenti anno, nimia intentione stu dij Graecarum literarum, labefactatus, nihi arduum molitus sum: sed librum experimento rum, mei causa collegi, non nisi in eo certa &admiranda reponens; augetur in dies, sed nunc admodum paruus est, minor Quinti Seren libro. Coepi &Galeni vitam texere, opus Celso non minus, si ex vngue leonem, adsunt conparationes, opera, vita, sententiae: collegi &fragmenta quaedam, condidique librum artis Metoscopiae DCCC. cum figuris humanae faciei, magnitudo vt Tricassi chiromantia. Inde totus ad iocos conuersus, collegi librum epigrammatum, Catulli operibus aequalem ma gnitudine. Librum etiam Micylli in epitomen redegi, quem coniunxi libro de Graecae litera turae institutione. Scripsi &conuiuium, seu de amore exemplum, vt puto prodigiosae stultitiae. Existimo enim, vt in rebus naturalibus, sic &in librorum compositione, quaedam necessario simul cooriri, cum argumentis optimarum rerum, quae fecem quandam redo leant, &si non aliis necessarium videatur, mihi sanè hoc contigit, vt etiam aliquando absolutos libros igni tradiderim, nec mediocris studij, vel contemptae magnitudinis. Inter quos Arithmantiam, de peregrinatione trium lociorum, de hominis immortalitate, multa quoque alia deleui, quae nunc enumerare inutile est. Quaecunque enim ad humani generis salutem, non profutura existimaui, si nocere cum hoc etiam possent, nullo modo superesse volui: &quamuis non scripsisse videatur vti lius, non tamen sic est, neque enim animalia sine vrina, &excrementis viuere queunt: mundiora tamen essent si sine illis viuere possent ac elegantiora.