# Opera omnia. Vol. 1 59.26-27

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 59.26 to 59.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/59.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/59.26

Scripsi & hoc anno, de quatuor linguarum generibus, trito Italorum sermone, eius libri argumentum est, quaenam linguarum harum, Graecae, Latinae, Italicae, ac Hispanae copiosior, ac aptior sit, ad exprimendam exacte animi nostri sententiam. Dialogus est, & vnusquisque partem suam tuetur: vt in quatuor libris, quatuor etiam linguis, viri totidem patrocinentur. Collegi & carmina, materna lingua, in librumque non paruum redegi, non tamen sunt absoluti, si finiantur, hi duo magnitudinem libri, de Florentinorum gestis Machiaueli coaequare poterunt. Facile est ex parte totum, ex argumento, rem ipsam colligere. Cum tot tantaque scripserim, haud dubie decreui, ab omni noua compositione librorum abstinere. Verum procedente tempore, imperfecta perficere destinaui, perfecta emendare, incomposita in ordinem redigere: nan cum praesenti libello, quem tanquam cristam confeci, hodie libri numerantur quinquaginta tres superstites, ac diuersi argumenti. Porro particulares autem centum quinquaginta octos nam libri contradicentium Medicorum, quod praetermiseram duodecim sunt, tractatus autem duo ac septuaginta, Vitruuius autem libros decem continet. Hac igitur ratione, si omnes libros simul collegeris, totidem inuenies; tot igitur, ac tales libri nostri sunt. Data Mediolani. XIII. Kal. Octob. anni à salute M. D. XLIII.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
