Latin
59.5 to 59.9
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 59.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Absumpsi autem in secunda editione, quinque dies laboris: vt tres illi libelli, viginti dierum curam ad se traxerint. Tunc verò voto frustratus, nec cum Pontifici quicquam proficiens, per reliquos duos menses, tum etiam in posterum librum de Arithmetica magnis laboribus, plusquam foelicite composui, quem post biennium ab initio edidi, omnes autem, cum publicatus sit, qualis sit nouerunt quem tandem denuo mutaui, auxi, emendaui sic, vt XIV. libros contineat: absolutus quidem est, sed non emendatus, titulus eius, Opus perfectum, nec ab re: nam in primo libre libro de integris agitur, ritusque Graecorum, Latinorum, Indorum, Hebraeorum, ac Barbarorum explicantur, numerandi, multiplicandi, diuidendi, addendi, detrahendi, latera superficialia, vel solida quaerendi, progrediendi. In secundo, omnia haec in numerorum partibus ostenduntur, in tertio in irrationalibus. In quarto, in denominationibus, ac mixtis. In quinto, in proportionibus. In sexto quingentae vires numerorum explicantur, cum vix quadraginta praecedens aeuum potuerit inuenire: septimus, octauus, ac nonus mercaturae dedicantur: decimus inscribitur Ars magna, continet sexaginta septem capitula: ex his quorum antiquitas vniuersa, vix septem potuit inuenire: vndecimus metiri ac diuidere superficies docet: duodecimus eadem in corporibu ostendit facere: tertius decimus ac quartus decimus, quaestionibus Arithmeticis &Geometricis destinantur. In his vltra omnem ar tem, tum diligentiam, casus etiam, &nescie quis auxilio fuit, vt etiam multa per somniun inuenerim: tum ad quaerendum confirmatus, nunquam fallente euentum ob quem successum sub eodem biennio, decem libros de somniis fabricaui: in quorum primo generalem rationem illorum edocui. In decimo autem quotquot experimenta Graecorum, seu Latinorum historiis mandata sunt, vel mihi euenerunt, ad mille puto in vnum congessi: intermedi octo libri, à rerum natura distincti sunt, coele stium, elementorum, herbarum &arborum, ani malium, volucrum, piscium ornatus, &humanarum operationum. Per idem fermè tempus, cum nondum quicquid edidissem, haere remque in compositione librorum, paupertatis metu, per somnium ad scribendum adeò sum confirmatus, vt illius imago etiam nunc me torqueat. Magnitudo igitur libri de som niis, Artemidori operi, quod in eadem facultate est fermè tripla, libri Arithmeticae dimidio maior, quàm impressi. Sub eodem tempo re, scripsi librum floridorum, seu Medicarum quaestionum, magnitudine Terentij: sed imperfectum. Tum verò librum de simplicibus, aequalem opusculis in medicina à nobis editis, Scripsi etiam tres libros, in fine anni XXXVI.