Latin
62.1 to 62.4
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 62.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ita precibus matris &amici praedicti, minisque meis, vt qui omnino abire quoquo destinaueram, discessum in Academiam sequenti anno impetraui. Succedenti autem professus sum elementa Geometrica publicè Papiae, tertio anno Mediolani mansi bello impeditus, quo, ne Academia frequentaretur, prohibitum est Interim mortuus est Nicolaus Cardanus iuuenis annum, forte agens trigesimum, quem cum vidissem animam efflantem, adeo exterritus sum, vt toto triduo vix mente constarem. Atque ea cogitatione meditatus sum exemplo illius Philosophi Galenici, librum 2 De immortalitate paranda: conscripsi igitur, dedique amico eidem. Cùm verò succedenti anno Patauiam me contulissem ob bellum, vt dixi, pestis maxima Mediolani saeuiit, ex qua mortuus est amicus ille noster: &cum eo, vt fieri solet in his casibus, libelli mei bona quadam fortuna periere Interim verò librum quendam, quem Papiae iam inchoaueram, eodem anno sub Francisco Memoria Bergomensi, auxi. Is est quem postea, suo loco vt dicemus, Contradicentia Medicorum est appellatus. Anno quoque eodem scripsi folia quinquaginta commentariorum in quinque primas sectiones primi Posteriorum, quae mutuo cum dedissem Octauiano Scoto, nescio que easu, amissa sunt. Et tamen antea decerpseram Contradictiones, quas in libellum foliorum decem contuli, cuius initium est Prima contradictio textu commenti XXIX. Primi priorum. Necesse est aliquam praemissarum esse similem conclusioni, non solum in affirmatione &negatione sed in modo. Extat aliud exemplum huius libri apud Medicum quendam, eum tamen inter meos, quos superesse vellem, non annumero Sequenti anno Rector Academiae dictus sum, genio indulsi assiduè, meumque morem sequutus aliquam mihi methodum, &de hoc constitui. Conscripsi itaque farraginem quandam De ludis, quam successu temporis in quatuor libros digessi: quorum primus perfectus est De ludo latrunculorum atque aliis, qui sola industria egent; est foliorum centum: folia intelligo similia his, quae sunt librorum de Subtilitate, impessione Basiliensi. Initium operis, Non per vitio alcuno. Est enim materna lingua scriptus.