Latin
627
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 627
Unproofread scanNot analysed yet
Parthos verò ac Persas, &Germanos, quoniam ipsi paupertatem tuerentur, totis imperij viribus subigere non potuerunt: inde (velut Sole glaciei adueniente) quàm primum diuitiae sub Sylla vrbem ingressae sunt; vire dissoluebantur, ac liquescebant: primo igitur seditiones, inde bella ciuilia, atque cum his, excidium familiarum quibus imperium coaluerat: hinc seruitus; post, amissa dominatio vndique barbaris irrumpentibus; tandemque breui etiam ciuitas direpta ac euersa. Nec quidem priuatis, vtiliores diuitiae sunt; quae, homines, rudes, ambitiosos, inertes, &anxios facere consueuerunt: hinc miserum Poëta lepidè Midam (cùm impetrasset, à Baccho vt cuncta in aurum verterentur) descripsit dicens: Attonitus nouitate mali, diuesque miserqui Effugere optat opes, &quae modo vouerat odit Copia nulla famem releuat: sitis arida guttur Vrit, &inuiso merito terquetur ab auro Tanta est opulenti miseria; vt inter ope