# Opera omnia. Vol. 1 627

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 627. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/627
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/627

Parthos verò ac Persas, & Germanos, quoniam ipsi paupertatem tuerentur, totis imperij viribus subigere non potuerunt: inde (velut Sole glaciei adueniente) quàm primum diuitiae sub Sylla vrbem ingressae sunt; vire dissoluebantur, ac liquescebant: primo igitur seditiones, inde bella ciuilia, atque cum his, excidium familiarum quibus imperium coaluerat: hinc seruitus; post, amissa dominatio vndique barbaris irrumpentibus; tandemque breui etiam ciuitas direpta ac euersa. Nec quidem priuatis, vtiliores diuitiae sunt; quae, homines, rudes, ambitiosos, inertes, & anxios facere consueuerunt: hinc miserum Poëta lepidè Midam (cùm impetrasset, à Baccho vt cuncta in aurum verterentur) descripsit dicens: Attonitus nouitate mali, diuesque miserqui Effugere optat opes, & quae modo vouerat odit Copia nulla famem releuat: sitis arida guttur Vrit, & inuiso merito terquetur ab auro Tanta est opulenti miseria; vt inter ope

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
