Latin
628.1 to 628.4
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 628.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
pedibus hauriret, vxore pinsente, vt non ancilla, non seruus ei esset: Eodem animo So crates &ipse, Alcibiadis dona accipere noluit; vt longè minus mirum sit, quòd cum Artaxerxes Hippocratem ad curandos morbos &Epaminondam ad amicitiam vocaret, misa sis vtrique ingentibus donis, non impetrasse: verùm illos maiore animo Regis munera aspernatos, quàm ille dedisset. Sic Fabriti constans fides, Pyrrhi auro corrumpi non potuit: mansitque grata illi paupertas, Regum opibus longè dulcior; vt nihil illis animis generosius possit existimari, aut esse foelicius: quos etiam, quanquam indignos Christiana pietate memores tamen sui candoris aliquo ingenti solatio frui, crediderint: itaque ne dole pauperem te esse, sed illud Platonicum saepius memora: qui ditari vult, minuat desiderium opum, non opes augeat, diues enim opum multitudine, aut sceleratus est, aut scelerati est haeres, vt beatus Hieronymus scriptum reliquit Proxima huic, Exilij querela est, in qua illud mirum cerni potest; Solam imaginationem, iucundam rem, acerbam efficere: nanque si mentem aduertas, quamplurimi extra patriam plures annos consumpsere, velut Plato &Berosus, &Galenus, &Dioscorides: ali vitam vniuersam, velut Zeno Citteus &Crantor Solensis, &tamen his iucunda fuit haec peregrina habitatio: quoniam volunta ria fuerit. Simileque mihi videtur, hoc desiderium, cuiusdam senis, nostri conciuis, historiae: is nanque cum annos natus sexaginta suburbia ciuitatis non excessisset, pro miraculo delatus ad Principem, cùm praeceptum sibi intellexit, ne vel in posterum exiret, cùm ante non cogitasset, nixus est (vt dici solet in veritum, rogabat itaque Principem, vt permitteret peregrinari iam senem, qui iuuenis tam diu neglexerat. cum Princeps negasset, ferunt dolore confectum mortem obiisse. Quid tam stultum est, quàm vel bona negligere, vel mala optare? non est, autem malum peregrinatio, quam tot Reges tot Imperatores, tot viri illustres excoluere. quid igitur dolendum est, si etiam coacta sit? equidem nullum bonum, quanquam inuitum, malum esse potest: At verò quot bona; peregrinatio praestat: prudentiam in agnoscendis moribus, in vitandis periculis; tum scien tiam multarum rerum; spectacula inde vrbium, maris, montium, fluminum, syluarum; coeli varietatem; animalium naturam tot artes, tot ingenia, tot miracula, vt nil miter, inclytos quosque viros, atque in primis Alexandrum, perpetua fuisse in peregrinatione: in quo magis, suum aemulum Traianus aequare nitebatur, quàm vt orbem totum videret, prouincias omnes aut in fidem acciperet, aut subigeret?