Latin
TABVLA LIBRORVM
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 63-3
Unproofread scanNot analysed yet
quòd plures esse non possint. Tom. I. 11 De fine saeculi &fato in hominibus 12 Signa senij Mundi 13 De Mundi successione secundum Principes intelligentias. 14 De Mundi successione secundum aetates 15 De his quae in successione principatus intelligentiarum in Mundo fiunt 16 De his quae in successione aetatum Mundi adueniunt. 17 De eisdem secundum Apocalypsim. Et de terrestri Paradiso. 18 Simile dupliciter dici, quoad totum, &partem Similia quaedam frequenter, pauciora ra rò, eadem nunquam 20 Mentis &morum imago quomodo remaneant in scriptis. 21 De Animae substantia22 Vtilitas liberi arbitrij 23 Liberae voluntati discrimen in comparatione ad praeterita &futura 24 Eos, qui fato credunt, plerunque esse sapientissimos. 25 De causis errorum nostrorum 26 De causis nostrorum calamitatum. 27 Esse ordinem quendam generalem ex quo tota fati lex pendet, &in quo compre hendatur: &operis totius conclusio. Docent autem hi libri specialiter futura in singulis regionibus, hominumque sortem. Atque inter reliqua illud praecipuum est, non posse Italiam vnquam decem annis continuis sine bello magno esse. Et quamuis de Fato multi scripserint, velut Cicero, Alexander, &Pomponatius: Cicero tamen, vt cuius non esset professio, ornatius quàm verius scripsit: nec ea tractatio completa ad nos peruenit, sed ex duobus libris primus tantum: Alexander malè: Pomponatius tenuiter: nemo sufficienter. Verùm tractatio illa adeò vtilis erat, vt praetermitti non posset. Nam fortes nos facit ad calamitates perferendas, prudentesque reddit eos qui felices sunt, dum norunt omne bonum &omne lumen datum esse desuper. Libros quoque de Astrorum iudiciis, quos nouem post annis edidi ter auctos, nunc ve rò redegi in decem. Primus est de principiis artis Astronomicae pertinentibus ad motus &naturam syderum. Secundus de principiis artis praedicendi. Tertius de tabulis necessariis, earumque vsu. Quartus generales regulas iudicandi continet. Quintus de aëris mutationibus. Sextus de fame, bello, peste, ac similibus. Septimus de genituris. Octauus de directionibus. Nonus de reditibus. Decimus de exemplis ducentarum geniturarum. Initium operis est, Hoc totum quod nos ambit. Folia continet circiter ducenta. Hic liber se habet ad Ptolemaei commentaria, velut Epidemiorum libri ad libros Aphorismorum in medicina. Est autem dilucidior commentariis. Tunc etiam librorum de Rerum varietate farraginem inchoaui, sed adhuc quorsum non intelligebam. Cum verò parum esset mihi eò eunti, totum tamen illud parum consumptum erat. Sed valitudo restituta, viresque confirmatae, &filio auctus eram. Itaque quasi è scopulo inaccesso me praecipitaturus in mare, decreui in patriam redire anno M. D. XXXIV. mense Octobris. Tum exigua spes affulsit.