# Opera omnia. Vol. 1 64.1-4

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 64.1 to 64.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/64.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/64.1

Munus enim mihi delegatum ess profitendi festis diebus Geometriam, Arithmeticam, & Astrologiam, minimo tamen ho norario Et illud etiam minimum suasu cuius dam amici egregij praefecti Xenodochij im minuerunt: ita cum huius recordor, in men tem venit fabellae illius Apuleij de annonae praefecto. Sed transeat hoc cum aliis. Fatal enim mihi est à nullis deterius habere, quàm à ciuibus meis & amicis. Erat hoc legendi institutum ex testamento patricij cuiusdam nostri Thomae Plati. Vt verò magis audiente allicerem, pro Geometria Geographiam, pre Arithmetica Architecturam docebam. Hinc occasio nata conscribendi quinque volumina Sed non tam occasio fuit quàm somniorum monita. Quid autem acciderit, dicere nor grauabor. Vix tres aut quatuor menses laps erant à tempore reditus in patriam, cum sub aurora nocte quadam videbar iuxta montis radicem cum toto humano genere, pueris mulieribus, viris, pauperibus, diuitibus cur rere. Erat mons mihi à dextra anteriore parce vitibus arescentibus sine fructu, quales sub Autumno esse solent, consitus, reliqua medietas, quae mihi à tergo relinquebatur viren tota, sed sola erica squallida etiam velut pe hyemem esse consueuit. Itaque tam concitat cursus & tantae multitudinis mecum currentis causam requirens, simul & quò currere mus, interrogans, respondit è sociis vnus, Ad mortem: haec vox adeò me exterruit, vt protinus montem stipitibus vitium innixus, al cenderim: nam altera parte lubricus admodum & arduus nimis erat: cum verò perge rem vltrà quasi enasurus, tam ingens pericu lum statim post verticem, ad quem iam con scenderam voraginem obscuram & tetram, adeoque profundam conspexi, vt vel sola il lius memoria me perterreat: nec vnquam eius absque horrore, quamuis per somnium res visa mihi sit, recordari possim. Itaque con uerso itinere per montis verticem, qui planus erat, retrocedens, herbida ac squallida illa parte paululum iam processeram, cum offer tur mihi casa rustica vnico tugurio, atque eo ex palea sordida confecto, quales apud non solent esse agricolarum pauperum: simulqu puer pallidulus annum agens circiter xiv cinerei coloris, sago indutus, quem ego manu apprehendens simul & ingressus, tugurioli & somnij finem feci. Intellexi ex hoc somnio me ad immortalitatis curam erigi.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
