Latin
643.1 to 643.4
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 643.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Certè nihil horum quae dixisti ego credo exemplo tuc admonitus. tam inanes enim rationes adduxisti vt omnibus quemadmodum &de inferis non ex sententia dixisse existimen, sed tuo more delusisse nos, soles enim id crebro face re. Soc. Bona verba: Quid est in quo dubites ex his quae heri disputauimus? Cal. Imo potius dicas quid est in quo non dubites? aut quod serio dictum putes? At non ego aliem nunc tueri volo sed ea quae aduersum me nugabaris, puto contemnent me. Soc. At videris velle, quod dici solet, causam iam iugilatam in dubium reuocare. nec sufficit te &Gorgiam &Polum in tot absurda deduxisse, cessisse causae toti, vt velis denuo disputare. Cal. Equidem si serie acturus es mecum, disputabo, sed non vt heri contemnens nos atque irridens. Soc. In quo irrisi vos aut contempsi? Cal. Me saltem dico: Soc. neque te, qua re dic sodes. Cal. Interroges rursus quasi de re dubia, &rursum irrides dum quaeris quomodo irriseris. Soc. Quid tandem? dicas vnum. Cal. vnum? omnia penè. Soc. QuaeCal. At etiam dicis quae? tanquam nescias. Soc. Per canem nescio quid dicas, sed si habes tot, vnum saltem profer. Gor. Dicito quae habes, comaedum videris agere. Cal. Quid est in quo non nos neque praecipuè irriseris &turpiter etiam. Primum incredibilia &falsa narrans, nec vllam adducens demonstrationem. Melius esse infelicem quam felicem, horum quae videntur tantum habita ratione Melius pati iniuriam quam inferre. bonum esse sonum Lacerati apud populum à carnifice, ac melius quam in regia imperare. deinde narrans fabulas de mortuis. Afferebas etiam noua praeter propositum absurda, vt mihi prorsus delirare videreris: velut illud de aequalitate Geometrica. Vbi nunquam audiuisti tu tantus natu aequalitatem Geometri. cam. Rationem Geometricam seu proportionem &Arithmeticam &Musicam scimus esse, aequalitatem Geometricam quae sit tanquam diuersum ab aliis aequalitatibus neque ego scio neque puto te scire. An non hoc erat nobis imperitis Mathematicarum velle imponere? tum falsa propositione. Etsi etiam vera fuisset, quid illi cum probitate &felicitat te ac voluptate commune?