# Opera omnia. Vol. 1 646

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, ANTIGO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/646
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/646

tu dicis esse in rota bonum virum esse bonum nemo tibi assentietur credo. at Archelaus, Periander Pisistratus, Pericles, Phalaris, & qui vrbes concientes ex agitant, dicent bona vera esse opes, gloriam potentiam, sanitatem, filios, diuturnitatem vitae, voluptatem, regum amicitias, lucra qua liacunque, amicos, factionem, honores. virtutem autem & probitatem etiam integras & non vexatas fucata appellabunt. Omnesque vt video dicto audientes habebunt. habemu ergo rursus dubium quod pro constanti assumptum fuerat. At quod aliqui flagitiis torqueantur (hoc est quod dicere omiseram) ratio est, quoniam non ingenio atque prudentia valent ac fortitudine, sed solum immensa cupiditate agitantur. ideo ingressi vadum ex eo explicare neque possunt neque rem perficere, miserique metu & difficultatibus discruciantur, in quibus praeter temerariam voluntatem nihil fuit ad consequendum grandem fortunam paratu. Quibusdam verò etiam aliquid plus fuit ingenij vel solertiae verum patrate facinore cum ex ira & cupiditate adesset solum audacia defore senibus illis ad foemineum timorem & persuasiones quorundam cantat animo poenitentiamque facti deuoluti sunt Soc. Sed caue, aliud enim est quod in causa est scilicet breuitas aetatis, vt qualisque con ditio (cum diffluat) in tam inconstanti animo perturbationem maximam efficit. vt beatio rem dicat esse probum non omnino egente quam hos diros tyrannos. Gor. Nunc vera di cis & consentanea sensibus & rationi, ac omnibus qui sapientes verè sunt, id est, quietis animis. neque enim dubium est hos feliciores multo esse illis. at heriacum narrares eculeos tormenta, miserrimam seruitutem, vellesque in illis hominem deliciari velut si picta essen (nec sanè scio an etiam liceret) videbaris (ve ra tibi dico) insanire: nunc autem gaudeo te re diisse Diis volentibus ad sanum iudicium. Soc. Multa dicenda essent ô Gorgia, nam res hu manae, & viuendi rationes & quae de Diis feruntur, similia sunt preciis pharmacopolarum è quibus tertia pars adimi in solutione consueuit. quod si pharmacopla solum petat quantum debetur res sua sanè perierit. Si quis quae: de Deo sentit, de rebus humanis de virtute, de ordine huius mundi, solum vera proferat, adempta tertia parte illa nihil proficiet. quamobrem cogimur ô Gorgia aliquid plu veris addere. Gor. Rectè sanè si ita ageres, sed videris contra adimere. Quae de Deo, quae de Animorum immortalitate, de cura rerum hu manarum Soc. O Gorgia, ô Gorgia, oportet tum qui persuadere debet consuetudinem hominum sequi potius quam veritatem. Si enim de Deo, de animorum immortalitate verba faciam, cum persuasi sint longe aliter, dicent homines, male haec causa tueri potest quae non nisi fabulis defenditur. Ob haec oportuit a virtutem, ad honestum, ad subtiles quasdam las Dialogus. argutiunculas descendere, illisque tantum addere ex fictis rationibus quantum quorundam peruicacia ex veris amisimus. Gor.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
