# Opera omnia. Vol. 1 647

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, ANTIGO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/647
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/647

Sed nunquid aliquam habes ô Socrates, omissis diuinis, efficacem persuadendi rationem quod praestet homines esse bonos? Soc. Non sane meliorem quàm hucusque audiueris? dixissem enim. Gor. Mihi videtur esse quippiam, sed dicere non audeo. Soc. Dic quaeso. Gor. Non puto satisfacturam tibi. Soc. Imò dic vt prosis omnibus. Omne enim meum studium est quo possim homines efficere bonos. Et si mea iam mihi satisfaciebat oratio, cur tua non satisfaciet, quam meliorem esse credo? Forsan illam addere posses de ordine vniuersi, quam ego olim magni faciebam, velut de Crasso qui luit poenas proditionis abaui sui, ni falor. Sed vt video eandem habet haec ratio difficultatem ad persuadendum, vt quae ex vmbratilibus constet, & eo deterior est quod quotidie experiamur falsam esse. Gorg. Vera ais, neque huiusmodi vnquam defensionem probaui. Soc. Quid ergo dic sodes, aueo enim audire, quod nunquam cogitare potui. Gor. Nonne putas seu Deum, seu Deos, seu naturam ipsam hominibus atque caeteris animalibus ita

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
