Latin
65.1 to 65.4
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 65.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vorago illa, impedimentum ne vltra humanas metas transirem, cùm tanto impetu ad inaccessa deferrer: reditus per ericas, vitam in fine suauem, sed tamen absque fructu, absque gloria, significat. Casa illa &puer quid ostendat, nondum intelligo. Atque haec ita se habuerunt. Verùm vt ad ordinem redeam, eodem fermè tempore quindecim libros nouae Geome triae condidi hoc ordine: consequentia enim singulis propositionibus suo loco adieci, demonstrauique. Ita factum est vt quinque primis libris singuli respondeant, sexto autem duo, decimo vnus. Nam tres intermedij ad Arithmeticam spectant, vndecimo tres reliquis singuli, vt omnes numero &magnitudine elementis Euclidis aequentur. Initium operis, Cùm duarum quantitatum. Docent hi libri figurarum diuisionem, tum inscriptiones, quas omisit Euclides. Principia quoque affectuum in quantitatibus proportionem eandem habentibus demonstrant. Vtque ex vnaquaque propositione aliam elicere liceat, transitumque à superficiebus ad corpora: velut cum cubi latus diuidendo cuborum constituimus proportionem. Multa enim Euclides non tanquam inutilia aut ignota de figuris planis ac corporibus proportionibusque sed quoniam ad finem, quem proposuerat neceslaria non erant, praetermisit. Inde Arithmeticam artem conscripsi Ixviij capitibus contentam, in cuius titulo variatum est, sed causam alibi declarauimus, eam tamen cum in opus perfectum transtulerim, praesentibus non annumero, tametsi edita sit Sphaerae etiam commentarium edidi: ita vocari solet opus quod à Sacrobusto conscriptum est. Extant haec, velut &duo alia in pri mos Vitruuij de Architectura, quae sunt apud Ferrarium. Destinaueram opus perficere: sed commodius visum est vt res potius sectarer, &quae tractassem, in libros de Varietate Rerum atque de Subtilitate traducerem Simili modo etiam interpretatus sum primum ac septimum Geographiae Ptolemaei librum, quae commentaria &latinè extant, &materna lingua à principe Istonij eleganter conuersa Tunc etiam libros de circulis Sphaericis, vmbris, atque ponderibus: sed rem à Monteregio peractam inueniens, destiti, solumque quaedam fragmenta supersunt de ponderibus &vmbris Hucusque multa paraui, sed nihil editione dignum.