# Opera omnia. Vol. 1 65.14-16

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 65.14 to 65.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/65.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/65.14

Sed licet ab iniuria omni liberatus sim, ille tamen, vt par est patrem vnicum lugentem filium persuasumque quòd ex ignorantia mea periisset, omnibus in locis pessimè de me lo quebatur. Successit & malo malum per idem tempus fermè: nam librum de Iudiciis Astrorum primùm edideram: quod mihi famam Astrologi iniunxit. Ita tot modis & insanus paupertate, & Astrologus profitendo edendoque libros, & imperitus casu illustris pueri, & modum alium medendi obseruans ex titulo libri nuper edito, iam propè ab omnibus habebar. Atque haec omnia in Vrbe omnium nugacissima, & quae calumniis maximè patet. Sed haec mittamus. Olim me solabatur necessitas fati in his, nunc video haec omnia, & Collegij oppugnationem felicissimè cessisse. Nam cum tot aduersis tam multa mihi negotia incubuerint, vt vix explicare me potuerim: & quae confeci opera conficere, quid futurum arbitraris si quid horum defuisset? Nam praeter immensam successuum felicitatem, quae semper me comitata est, ad hoc exercitium totus natus videbar. Nulla eni in re mihi defui: neque natura neque fortuna conatus nostros deseruit, adeò vt nisi illa obfuissent, quae dixi, incomparabilem mihi gloriam in hac vita comparassem. Sed Deus ad meliorem me vocauerat. Conscripsi igitur reuocatus ab eo exercitationis impetus duos libros Floridorum, id est Medicarum disputationum. Vnum cuius initium est, Sanitas est dispositio; qua vnumquodque membrum perficere potest operationes suas: continet capita xxiij. folia centum. Eius titulos vt principalioris libri adscribere libuit: sunt autem hi

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
