# Opera omnia. Vol. 1 652.14-17

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 652.14 to 652.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/652.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/652.14

Sed qualis erit ars, quae ita sit ars, vt etiam vsus eius, nomine artis dignus sit? aberrat enim artifex saepe circa artis vsum, circa artem errare non potest: vt neque circa scientiam: proxima enim notiti dignitate scientiae ipsi est ars. At verò si ad regulas, ad institutionem respicias, non minus quavis alia ars haec censeri debet. Neque enim vnquam oratio persuasoria, Exordio aut insinuatione, narratione, diuisione, confirmatione, confutatione atque conclusione carebit. Nunquam non opus erit inuentione rerum, & exornatione inuentorum: nunquam non bene faciemus iudices, aut auditores beneuolos, dociles & attentos. Cum ergo firmas habeat regulas, atque inconcussa praecepta, genera sua tractandorum velut demonstratiuum deliberatiuum & iudiciale, qui fieri potest Socrates vt ars non sit Rhetorica, artisque nomine digna censenda? Opinionem autem quam hominibus ingenerat, ac tanquam spicula infigit, eâdem ratione artificiosam pute qua & medici opus. Si quis enim orator sua deat cadendum esse pro patria, vt dum pauci pereunt, certissimo & nobilissimo & (vt ita dicam) optatissimo mortis genere, reliqu omnes & defunctorum filij fratresque tum reliqui feliciter agant: vt Respub. in duo genera hominum diuidatur: vnum quod omni bono abundet: libertate, securitate, opibus, potentia, alterum cui nihil desit nec vllius mali particeps sit. Quod cum ita sit, praestat pugnare, quam per socordiam vinci, vt om nes infoelicem vitam agant, qui supersunt molestè ad inferos descensum perferant re cordatione suorum. An non hoc Socrates adeò firmiter confirmatum est. Quemadmodum s aegro propinaueris medicamentum ad febrem tollendam. Fateor in aliquanto lubriciore argumento Rhetorem versari, quam reliquos artifices: non tamen adeò inconstanti, vt à norma sua recedat, & vim non sentiat artis. Quo fit vt etiam ad id quod priùs obieceras me conuertam, scilicet Rhetoricam docere artem (si modò est ars vt dicis) noxiam humano generi.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
