Latin
657.5 to 657.8
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 657.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Victu autem adeò aspero domi viuunt, vt deliciosiùs in castris viuere videan tur. Sic tamen in castris viuunt, vt praelium tanquàm solutionem laborum expectent, atque optent. Ita gloriae consuetudinis &securitatis causa cum semper armati degant, &plurimum exerceantur, sub dio maneant paucoque cibo ac potu vtantur, corpora habent, vt videre potuisses nostris multum dissimilia, vasta, graci lia, macilenta, hirsuta, nigra, laborum supra modum patientia. Cum vero ad pugnam prodeunt, miris modis incitantur: Aeneis fiquidem tubis Doricum Paeana canunt, atque ita ad praelium se accingunt. Par simul admiratione, risu terroreque multò digna; videre totum exercitum velu Bacchides saltantes. At cum sint leues &va lidi, vt dixi, res prodigio similis videtur, clamantque Italorum more, vt vix vllae sint acie sed praecipuè Barbarorum quae illorum aspectum sustineant. Et vbi dimicare coeperint agilitate robore &alacritate, quam tantum visam desperant diu se posse impetum reliqui populi Laconum sustinere. Quod nisi quodam Fato à Thebanis victi essent: totque simul &contra nos &contra Thessalos &Messenio &Persas bella suscepissent, praecipuè autem maritima, in quibus minus multo valent, postmodum euersi funditus terrae motu v quinque duntaxat domus in tanta vrbe superfuerint: superbiaque intoleranda quae etiam saeuitiam immanem in eis peperit cunctis Graecis odiosi facti fuissent, adhuc starent, adhuc flererent, imò etiam imperium totius Graeciae retinerent. Sed vltio diuina ô Gorgia credo &nos &illos miris modis persecuta est. Callicl. Sed ad oratores redeamus, aliâs nunquàm finem habituri. Socrat. Imo. Constat ex hoc Rhetoricam non esse vtilem artem; quae nec in bello nec in pace vtilis sit; nec amicis nec inimicis, neque ciuitatibus nec ciuibus. Callicl. O Socrates non paruum est, velle clauam è manu Herculis eripere: &à Rhetorica tollere pulchritudinem. Non est Rhetoris suadere quod optimum sit, sed in re bellica ducis prudentissimi, in Republica peritissimi gubernatoris, in iudicio sapientis simi Iurisconsulti, in aedificando verò Architecti, atque ita in reliquis.