# Opera omnia. Vol. 1 657.9-12

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 657.9 to 657.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/657.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/657.9

Hoc vnum sibi solum vendicat orator, vt quod suadendum es vehementi oratione validisque argumentis persuadere norit: id autem aio esse semper vtile atque decorum tum priuatis tum Reipub. tum sibi ipsi. Sibi ipsi quidem, quod pulcherrimum sit ab omnibus in admiratione haberi, posseque quod velis efficere suaui loquentia, vt alij velint: & turbam in tot parte diuisam in vnum redigere. Quin etiam ipsa per se facundia pulchra est; opes, authoritas potentia inter ciues parantur per multos an nos: atque id satis est: requirere cum mortalis sis immortalem felicitatem, stultum est. Vbi cadendum, tanto altius cadere necesse est quo plus ascenderis. Hoc admirantur mortales, causae nescij. Ceciderunt Thucydides, Pericles, Isocrates; vt alios praeteream, quid tur pe in Pericle? priuatus natus, obiit Reipub Princeps & ciuitatis dominus. Euertit vrbem nostram: hoc si sic est, mali ciuis officium fuit, non boni oratoris. At si bonus orato non fuisset, non euertisset, neque si non vidisset prudens & solers; fuisset etiam incolu mis, nunc ergo omnia haec vitio verte quod non sine illis imò cum illis Rempub. euerterit. Sed neque si non tam mansuetus fuisset tantum imperium obtinere poterat: ergo & mansuetudinem etiam damna. Quin etiams Sol non illuxisset vnquam, haec agere non poterat; an ergo bonum fuisset carere perpe tuo Sole? Quis haec nisi stultus prorsus adducat in medium? Laudatur Nestor à sapientia & facundia. Duo erant, non vnum; duo fines, vehementer persuadere; sed rectè, facundiae; vt ilia, sapientiae. In Isocratis morte quid habes quod non laudes? proximus centesimo anno incolumis quieto obitu sineque dolore obiit. In Thucydide, improbitas fecit exulem, facundia effecit vt multis domi qui essent ciuibus praeferretur: & nunc monumenta sua leguntur. At non sunt fortes, patientes prudentes in aduersis: non est hoc munus Rhetoris, sed quod sciat persuadere. Et quanto altiore loco se deiectos intelligunt, eo vt mortales catti vehementius dolent ac lugent infortunia sua, nihil ergo in his alienum à ratione vel admiratione dignum.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
