Latin
658
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 658
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum multa pre hoc ostendere possem, vno duntaxat euidenti ero contentus: Propter quid enim creauit sen is, seu Natura eius vice, pulices, pedi culos, cimices, muscasque, quae omnia sunt supplicia pauperum, quòd neque mutare possint vestes cum libet, nec domos; nec seruis vtuntur: at diuitibus hoc malum est prorsus ac si nullum est. Cubiculis frigidis, locis perflatis aetate degunt, lectos mutant, omnia nitent, vestes mundae, serui flabellis ita musca exagitant, vt persaepe cum vnam anxiè quaerant domini alicuius experimenti causa non inueniant. At si Deus hominum aequa condione gauderet, haec non generando pepercisset labori, magnoque decori fuisset vniuerse huiusmodi non esse. Socr. Imò ô Callicles ob id videtur homines ad aequalitatem incitasse, ne talia perferrent. Callic. Nugae, ô Socrates, nam opportuisset auxilium non voluntatem vel incitamentum praebere: quandoquidem inaequalitas ipsa per se nobis dominetur ob aetatem, sexum, valitudinem, robur, ingenium, fortunam quandam; aequalitatem nullus vnquam populus vel inter suos ciues, quantumuis paucos, seruare potuit. Vides Athenienses, quibus nulli fuere magis aequa litatis studiosi, &tamen inter illos maxima est inaequalitas: opulenti, miseri, inquilini ciues, ingenui, liberti, liberi, serui, oratores, elingues, potentes, abiecti, nec praeter Senatum Quingentorum, quem etiam multi eui tant ob inopiam, quique nullum emolumentum affert, vlla dignitas aut magistratus sortitione eligitur. Itaque fatearis, mi Socrates, etiam Deum fauisse iniustitiae, vt beatis ac opulentis bene esset ex ipsa conditione quae melior est, sed etiam vt quaedam mala miseriae necessario annexa forent &intoleranda Socrates. Apernisti mihi vel non circunspicienti oculos ô Callicles: Siquidem ordinem hunc nobilitatis velut in immortalibus esse voluit sine incommodo, ita &inter mortales etiamsi incommodi quicquam adiungeretur Ordo autem bonus est &ex Dei instituto, in commodum ex nostra conditione. At hoc incommodum leuius esse existimauit, quod ad alium finem puto Deus spectaret. Itaque iniustitiae Deum nunquam fauere confitear, vbi etiam iniustitia viget Deum multa ex pro pria liberalitate donasse non negauerim. Ve fortitudinem lut Solis &aquarum vsum pulchritudinem, eloquentiam, gratiam, or dinem, sine quo neque decor adesse neque ad summum perueniri potest. Verum ista mitta mus, maximum mihi videtur Rhetorum in iustitiae argumentum vniuerseque damnan dae artis, quod ipsa ars ex illegitimis maximam partem argumentorum assumit: sic enim omnes illius magistri docent. Ab vtili sumendum argumentum, à securitate, à facilitate, ab exemplo, ab affectu: ambitiosos contentione, iratos vindictae commemoratione, inanes spe incitando, inuidos docendo quo pos sit ille euerti, aemulos quo possit iudex anteire, improbos rapinarum viam patefaciendo: atque in his nulla recti aut aequi cura erit. aut igitur singula ex his relinquere oportet, ma ximamque artis ob id partem, aut fateri nor aequam esse attem seu indifferentem, imò omnino malam &iniustam. Callicles. Videris mihi locusta sine capreolus, ô Socrates, qui hinc atque illinc saltitas.