# Opera omnia. Vol. 1 660

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 660. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/660
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/660

Quo circa Tyrrheni & Sybaritae & Tarentini malè faciebant pueros cum puellis nudos exponendo, nam cum forma adsit venustior, nec concumbendi modus, in nefariam venerem proruunt. Sed si paululum considerarent, non quae extra est, cutim solam, sed quae intus continentur: puellarum quidem corpora & concubitum maximo emerent, puerorum ne maximo precio sollicitati inirent. Sed & ess majus in mulieribus quàm pueris cum viris similitudinis argumentum. Soc. Quod? Cal. Virtus siquidem. Socr. Nunquam fatebor & Callicles virtutem in foemina esse. Cal. Curi Socr. Quoniam foemina est vir imperfectus multumque ab illius dignitate remotus: cum que vix in viro nisi philosophia imbuto vir tus adsit, quomodo vis vt in muliere? Cal. Nugae! velut in viro virtutes sunt absolutae, ita in muliere minus sunt perfectae. Socr. Ir quibus dicas, & quae nam virtutes? Cal. For titudinis primum, vt ab eo exordiar quòd magis alienum est à natura muliebri, quale experimentum dedit Penthesilea? quae parum abfuit quin Graecorum naues apud Troiam exureret. Qualis Artemisia annis ab hinc circiter quinquaginta, fortitudine, pietate, pru dentiaque insigni? Et Semiramis Nini vxor quam amplum imperium rexit prudentia, quantum auxit fortitudine? Et Penolopes quanta fuit continentia? Referunt etiam in Italia quandam mulierem Lucretiam nomi ne quod stuprum passa sit à regis filio seme tipsam occidisse, cum vir hortaretur vt viue ret. Quid de Armoriae Gelonis filiae fide ac fortitudine, Sapphonis sapientia? Pudoris quantam rationem habuit Polyxena dum caderet, & pudicitiae Hippo iam paucis ante annis extincta? Quid plura? nonne sapientissimi legumlatores curam rei familiaris mulieribus delegarunt? Est mulier comis, prudens, pudica, fortis, verecunda, fidelis, pia, iusta parca, prouida, misericors, grata, laeta, continens, temperara: & licet in plerisque inferior viro in quibusdam tamen etiam praestantior. Ergo pro hac pugnabimus potius quam pro Republica. Soc. Etsi foemina virtute polleat non tamen similior erit alteri viro, cum foemina sit praestantior. Cali cles. Vera dicis ô Socrates, sed foeminae qua virtute praecellunt frequentiores sunt viris ac multo plures, adeo vt omnes ferme sint participes mansuetudinis, misericordiae, cuiusdamque peculiaris prudentiae, quae & si nor tanta sit quanta virorum domui tamen tra ctandae est accommodatior. Soc. Ergo neque orator quod bonum est Reipub. consulet: neque vt video quenquam ad virtutem hortabi tur, quae non sit illi vtilis. Cal. Non id dico ô Socr. sed inspicere oportet quam bene in sti tuta sit ipsa Reipub. Soc. Quomodo? Cal. Vt Deorum potius quam hominum sit domicilium. Soc. Quid ais? Cal. vera dico. Socr Quomodo vt sint leges optimae atque illa seruentur. Defensorem autem populum instituere oportet atque etiam peculiarem quendam magistratum qui eis praesit, nam si solus is defensor sit, aut succumbent hi, legesque contemnentur, aut si vincant & superiores illi sint, Rempub. occupare poterunt, vt in Italia contigit quibusdam qui legibus à ciuitate nostra acceptis praefuerunt.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
