# Opera omnia. Vol. 1 669.9-12

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 669.9 to 669.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/669.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/669.9

De matre, forsan plus tribuunt quàm par sit mulieri, ambitiosae, luxuriosae, impotenti, ac illius plerumque sordidis ministris: quamobrem non est vt quenquam ad huius pietatis genus adhorter. Transferantur hae adhortationes ad priuatos: in quibus plus est debiti erga parentes, & in illis minus delicti, & maior necessitas beneficij. De principibus autem cùm loquamur, de pietate erga Deum dicere satis superque fuerit. Quamobrem ab initic rem repetamus. Si Deorum munere cuncta se recepisse cognouerit Princeps, si reddendam rationem post mortem de administratione intellexerit, Pium ipsum, & maximè cum iam iustus sit, facilè fuerit efficere. TET. Hui, quòd (vt in prouerbio dici solet) pro vno duo lucratus sum: nam & de animi immortalitate, qua sperabam, optabamque, iamiam audiam. RAM. Principio illud animaduertendum, quòd multa sunt, imò (vt veriùs dicam) omnia diuina nobis incredibilia, & omnino obscura, ac minus intellecta videntur. Quis enim po tuit vnquam deprehendere, quonam pacto coeli moueantur? nam quae Ptolemaeus statuit, experimentis satisfaciunt: absurda tamen sunt: quae verò Auerroes & Fracastoreus, minimè absurda: sed talia, vt nugis proxima videantur. Quis, quomodo anima vel mens nobis assistat, intelligit? aut vt coelum moueat, cùm in eo non sit, sed potiùs coelum in mente, & nos cum vita ipsa? Quis cogitatione apprehendit, eandem animam tam praesentem esse Antipodibus, quàm nobis, cùm illa sine magnitudine sit, nos verò tam longè distemus ab illis? necesse est enim dicere, animam aut mentem quae corpore adeò distant, tanquam nullo sint in loco, nec interuallo aliquo disiuncta sint, simul (vt ita dicam) tangere atque amplecti. Sic & praesentia atque praeterita futuraque ambit, modò assistit, modò non, ipsa omnis expers temporis. Itaque mens nostra vbi hominem exuerit, vt affecta ad iustitia fuerit, ita gaudet aut angitur parum aut multum, vt non solùm tartara & delicias experia Ietim tur, sed vnusquisque pro qualitate improbitatis ac virtutis torqueatur aut gaudeat.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
