# Opera omnia. Vol. 1 671

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, CVIDIONNR ILIM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/671
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/671

Credo etiam ab illo multa de hoc tradita, quae periêre. Sed & illud ad hoc induxit, quod huiusmodi bonum esset commune. Et nemin dubium esset, si non omnes dico, sed potentiores solum, ne dicam maior pars hominum, viuere destinaret secundum virtutem, quin omnes commodius viuerent, etiam his qui nunc suo arbitrio viuunt, quanquam sunt opulentissimi. Ad simpliciter igitur bonum, non quorundam, respexit Phillosophus. Addo aliam causam: quòd vt dixi iam, magna pars harum virtutum & improbissimis est necessaria ad beatam vitam: in reliqua parte tantum est voluptatis in bene agendo etiam pauperibus, tantum doloris in vitio ac scelere, si quis (gratia exempli) ob auaritiam è tuis pereat, vt plerique horum improborum despondentes animum moriuntur: cum probis vel in pestilentissima fortuna id vix accidit. Forsan & id animaduertit vir acutus, quòd animus flagitiis imbutus, etiamsi specie foelicior propter exteriora videatur: est tamen infelicior calamitoso probo, cuius animus integer est à scelere: nam videmus vulneratos & acriter laceratos grauius longè perferre plumeos puluinos, quàm sanum compedes. Aristoteles autem ad veram, non fictam felicitatem respexit. Forsan & alias ille habuit rationes, & firmiores: sed mihi modò hae solum succurrunt TET. At mihi satis hae esse videntur, vt iam non demirer. Saltem cauendum existimo ab his sceleribus omnibus, vel quae alios nimiùm torquent, aut nobis paruo sunt vsui, etiamsi quis peccare velit. RAM. Ita existimo rectun esse, & hoc ad minus voluisse Aristotelem. TET. Sed neque id obseruant hac tempestate homines: sed velut cacodaemonibus (ita enim fertur) nihil tam suaue & iucundum, quàm alios etiam immerentes discruciare. RAM. O homines nomine solùm Christianos, vita autem idololatricis ac Mahomedicis (nam de Hebraeis non dicam, quos assidua mala frege runt) ac viperis saeuiores ac crudeliores! Meministi cùm Henricus Rex Anglorum Bononiam Neustriae oppugnaret, ipsa media die iubens per praecipitia & rupes eò ascendere vb nullus esset accessus, cecidere tot millia hominum, nec obtinuit tamen, sed deditione accepit, puto altera die. Quam voluptatem capere poterat, cùm tot amicos, non caesos, sed (vt ita dicam) praecipitatos à se aspiceret? TETIM. Ferina omnino corda. RAM. Et tamen inter reges sui seculi splendore virtutum, amoreque eruditionis enituit. Quid putas agitare alios, qui eo sunt inferiores? Deinde potes illorum inuidere sorti? Dispeream, ni malim esse custos pecorum, quàm princeps. TET. Sed quid Turcarum reges, quos tu clementia videris nostris praeponere? RAM. Nihil minus Christianis peccant: quia hi qua parte Christiani sunt, aliquid sani habent, illi furiunt. Verùm insania illorum nostros, vt sapiant, non efficit. TET At dicunt aliter seruari regna non posse. RAM. Hic tota excusatio: sed si ita esset, praestaret (vt dixi) reges illis qui sunt non esse.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
