# Opera omnia. Vol. 1 672.1-4

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 672.1 to 672.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/672.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/672.1

At non ita est: sed faciliùs longè seruarentur si quod donant adulatoribus, si quod surri piunt improbi ministri, in milites egregios insumeretur. Industria, virtute, pecunia, non caedibus suorum, bella vincuntur. Sed neque Cę sar, qui militibus suis adeò amicus fuit, illos amabat, quos ob occupandam tyrannidem morti exponebat: at quorsum tanta caedes? quis nunc superest ex eius familia? quàm breui vsque ad selem (vt dici solet) consumpta est Imperium in alienos peruenit. Patria oppressa, inde euersa, facta est ludibrium gentium: nam quae nunc paret Pontifici, tota ex aduenis constat nihil antiquum habet. Ille Anglus Rex vix toto quadriennio ab illa inclyta strage superuixit, mortuus aqua interente, tam grauiter tulit eam mortem, vt inuideret his qui in acie iamdudum perierant. Vrbs illi nec toto biennio regi Gallorum, paucis pecuniis, nec decima parte earum quas ille vt obtineret insumpserat, per vxoris fratrem prodi. tione infantis nepotis restituta est. Vnde etiam capite multatus. Hunc finem omnia haec immoderata desideria, cum caedibus amicorum, obtinere volunt: quod virtute & continentia, sapientiaque faciliùs esset occupare. Horum omnium malorum causa est, auaritia mini strorum. TET. Sed iam redeas ad nostros, Ti tum atque Domitianum. Hic quamvis tyrannus, pulcherrimam tulit tamen legem ne ma res castrarentur. Vnde etiam mirum in modum à Martiale extollitur. RAM. Pulchra coniugatio: author vterque ipsum factum etsi egregium esset, infame reddit: Martialis, nequissimus assentator: Domitianus, tyrannu crudelissimus, quam legem humano generi vtilem ferre potuit? TET. Sed quid de re ipsa censes? castrarine mares ac foeminas licet? Et si licet, conducit? RAM. Ad libidinem castrabantur pueri, qui mos etiam apud Turcas ad huc viget. Et testatur Martialis hanc causam in suo Epigrammate. Hoc non detestor, quòd non sufficerem tanto flagitio damnando con iungere tria simul grauissima scelera: concu bitum praeter naturam, atque ei miserum illum meretricis loco assuefacere: crudelitatem cum vitae summo discrimine: & spem immortalitatis stirpis, etiam leporibus conces sam, tollere. At quoniam in vtroque sexu fidelissimi custodes euadunt, dedecoraque domus auferunt, si contingat habere, laudo.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
