# Opera omnia. Vol. 1 672.5-6

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 672.5 to 672.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/672.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/672.5

Solos ergo morti damnatos ob immane flagitium castrari permitterem: & ni lex prohibe ret, castrari possent empti ad hoc ex aliena lege Mauri: ita tamen, vt parentes scirent ad hoc ipsum emi. TET. At nulli venderent. RAM. Imò faciliùs filios quàm pecora ven dunt. Nec magnum puto flagitium, illos spe posteritatis priuare, qui tam impij sunt, & insani. TET. Sed & mulieres possunt castrari? RAM. Cur non sed tamen maiore longè periculo: si tamen adsit ars, vsusque propè nul lo. Sunt tamen qui credant longo vsu viticis mares, & periclymeni foeminas eunuchafieri. TET. Quotidie disco aliquid, vt nun quam perire velim. RAM. Imò, etiamsi nihil disceres. TET. Sed redeas quaeso ad institu tum sermonem. RAM. Diuinum esse existimant regnum, quod fortuitis casibus distri buitur. Sed postquam videmus eos qui regna Tetim. acquirunt, non esse segnes: qui segnes sunt, plerumque regna amittere: non existimo fortuitam esse prorsus regnorum possessionem nec etiam diuinam, sed praemium esse virtutis humanae.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
